55:269 269 CAPUT IV. 270 sic tamen relinquere et Christo et spiritui sancto suum honorem, ut nulla pars salutis ad signum transferatur. Certe quum Petrus facta baptismi mentione mox excipit, non esse depositionem sordium carnis, satis ostendit, baptismum aliquibus esse duntaxat literalem: ideoque externum signum per se nihil valere. Sed bonae conscientiae. Primum interrogatio hic vice responsionis vel testimonii capitur. Breviter autem vim usumque baptismi definit Petrus quum ad conscientiam revocat, et nominatim fiduciam requirit quae sustineat Dei conspectum, et apud eius tribunal consistat. Nam his verbis docet baptismum praecipua sui parte spiritualem esse: deinde peccatorum remissionem et reformationem veteris hominis in se complecti. Quomodo enim bona et pura esse conscientia poterit, donec correctus fuerit vetus homo noster, et in iustitiam Dei renovati simus? Et quomodo respondebimus coram Deo, nisi gratuita peccatorum venia freti ac suffulti? In summa, baptismi effectum indicare voluit Petrus, ne quis nudo et emortuo signo glorietur, quemadmodum hypocritae solent. Sed notandum est quod dixit, per resurrectionem Christi. Quibus verbis docet non esse in elemento aquae haerendum : sed a Christo solo fluere, et ab eo petendum esse quidquid illic figuratur. Porro quum resurrectionem nominat, respicit ad superiorem doctrinam quam tradidit, Christum spiritu vivificatum esse. Nam resurrectio, mortis fuit victoria, et salutis nostrae complementum. Unde colligimus, mortem Christi, non excludi, sed potius contineri sub resurrectione. Ergo non aliter in baptismo proficimus, quam si sensus nostri omnes in Christi morte ac resurrectione consistant. 22. Qui est in dextera. Christi in coelos adscensum nobis commendat, ne eum oculi nostri in mundo quaerant : idque fidei maxime interest. Sessionem in dextera patris commendat, ne dubitemus satis in eo potentiae esse et praesidii ad nos servandos. Porro quid loquutio ista valeat, sedere ad patris dexteram, alibi exposuimus: quod scilicet Christus ubique summum imperium, tanquam Dei legatus, exerceat. Ad cuius rei explicationem faciunt quae mox sequuntur, subiectus sibi ang e l i s , ete. Quod virtute s et potestates addit, tantum ad amplificationem spectat. Nam usitatum est angelos his omnibus designari. Magnitudinem ergo imperii, quod optinet Christus, hic elogiis ornare Petrus voluit. CAPUT iv. 1. Christo igitur passo pro nobis carne, vos quoque eadem cogitatione armamini: quod scilicet qui passus