49:269 269 CAPUT XV. 270 sit et egregium, nisi recta conscientia fundatum sit, peccato imputatur. Neque enim externam pompam moratur Deus, sed interiorem cordis obedientiam. Ab una illa pendet operum nostrorum aestimatio. Porro qualis obedientia est, si quis suscipit quod non persuasus sit Deo approbari? Ubi ergo dubitatio talis est, merito praevaricationis arguitur qui contra testimonium conscientiae pergit. Fidei vocabulum hic ponitur pro constanti animi persuasione et firma (ut ita loquar) certitudine, nec ea qualibet, sed quae ex Dei veritate concepta sit. Itaque trepidatio et incertitudo actiones nostras omnes, quantumvis alioqui speciosas, vitiat. Iam quum pia mens nusquam certo nisi in verbo Dei possit acquiescere: evanescunt hic omnes fictitii cultus, et quaecunque opera in hominum cerebris nata sunt. Dum enim damnatur quidquid non est ex fide, reiicitur quidquid non est verbo Dei suffultum et approbatum. Quamquam ne id quidem satis est, verbo Dei approbari quod facimus, nisi animus persuasione illa fretus alacriter ad opus se accingit. Itaque hoc recte vivendi principium est, ne mentes nostrae subinde fluctuent, Dei verbo innixos secure pergere quocunque vocat. CAPUT xv. 1. Debemus autem nos, qui potentes sumus, infirmitates impotentium portare, et non placere nobis ipsis. 2. Unusquisque enim vestrum proximo placeat in bonum, ad aedificationem! 3. Etenim Christus non placuit sibi ipsi: sed quemadmodum scriptum est: Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. 1. Debemus autem. Ne indignum putarent, qui in Dei cognitione plus aliis promoverant, sibi plus oneris imponi, ostendit in quem usum sit conferendum robur illud quo reliquos excellunt: nempe ad sustinendos imbecilles, ne collabantur. Quemadmodum enim quibus excellentiorem doctrinam contulit Deus, eos instituendis rudibus destinat: ita quos corroborat, illis commendat fulciendos imbecilles suo robore: sic omnes gratias inter Christi membra communicari decet. Quo igitur quisque confirmatior est in Christo, eo est obstrictior sufferendis infirmis. Quod dicit, non oportere christianum placere sibi, significat non oportere studium suum dirigere ad satisfaciendum sibi: quemadmodum solent qui proprio iudicio contenti alios secure negligunt. Et vero ad causam praesentem aptissima est haec admonitio : quia nihil magis obsequia nostra impedit vel moratur quam quod sibi quisque plus aequo addictus est, ut posthabita aliorum cura tantum sua consilia vel affectus sequatur. 2. Unusquisque enim nostrum. Docet hic nos esse aliis obligatos: ideo officii nostri esse, illis satis-