29:269
269
IN
I.
LIB.
SAMUEL.
CAP.
I.
270
stat:
vixque
fieri
potest
quin,
adeo
stupido
et
hebeti
animo
sumus,
si
Deus
moram
aliquam
in
nobis
adiuvandis
fecerit,
nostri
oblitum
illum
esse
nobis
persuadeamus.
Quare
adversus
istiusmodi
tentationes
sic
luctandum
est
ut
eluctemur:
sed
interim
quod
terrenis
sensibus
non
possumus,
quamdiu
in
his
terris
degimus,
plane
renunciare,
idcirco
sacra
scriptura
nos
ex
nostra
apprehensione
balbutientes
tolerat
et
accedere
permittit
ad
Deum.
Tales
plerumque
sunt
istae
sanctorum
voces,
Domine
exsurge,
Domine
usque
quo?
Quare
dissimulas?
Quare
procul
recessisti?
Quare
nostri
oblitus
es?
Quare
faciem
tuam
a
nobis
abscondisti?
Quare
me,
Domine,
rerum
omnium
egenum
dereliquisti?
et
similes
pleraeque,
aliae,
Deo
minime
convenientes
querelae,
sed
quibus
quasi
audentiores
et
confidentiores
ad
Deum
suppliciter
invocandum,
et
quasi
familiariter
deprecandum,
et
ad
nostras
omnes
illi
curas
et
sollicitudines
declarandas,
efficimur.
Namque
ut
se
nostrae
ruditati
accommodet,
quodammodo,
ut
ita
dicam,
sese
transformat.
Caeterum
Anna
votum
illud
ita
nuncupasse
Deo
dicitur,
ut
non
verbis
conceptis,
sed
sola
mente
Deum
alloquuta
sit,
licet
incautae
labia
ex
vehementi
mentis
affectu,
lingua
tamen
quieta
moveantur.
Quamobrem
merito
novus
et
insolens
hic
gestus
videri
poterat,
hanc
mulierem
sola
comtnoventem
labia
intuentibus
:
quae
causa
Helin
impulit
ut
suspicaretur
ebriam,
domumque
amandaret,
ne
Dei
sanctuarium,
quod
oportuit
sanctum
et
inviolabile
esse,
profanaret.
Porro
non
se
vino,
non
cervisia,
non
alia
eiusmodi
quavis
potione
inebriatam,
a
qua
prorsus
abstinuerit,
sed
se
maximis
curis
et
animi
molestiis,
quas
paucis
sacerdoti
explicat
perturbatam
respondet.
Tum
vero
sacerdos,
sua
cum
illius
votis
coniungens,
domum
eam,
pacem
illi
bene
precatus,
dimittit.
Ex
quibus
apparet,
non
posse
in
exemplum
singula
servorum
Dei
facta
sine
delectu
trahi,
quin
magna
in
ecclesiam
rerum
confusio
invehatur.
Multos
passim
videas
hypocritas
Deum
precari
non
posse
quin
cum
labiorum
motu
precatiunculas
suas
demurmurent:
quorum
maxime
culpanda
est,
non
tantum
stultitia,
sed
ambitio,
quod
illa
demurmuratione
gloriolam
ab
hominibus
religiosorum
piorumque
virorum
non
contenti
Deo
teste
aucupentur.
Verum
quotiescunque
preces
laudis
et
gloriae
studio
ab
hominibus
conceptae
fuerint,
perinde
illas
esse
sciendum
est
ac
si
nubibus
irritae
darentur.
Deum
autem
precaturos
oportet
mente
ad
ipsum
usque
assurgere.
Absit
autem
Annam
in
hypocritarum
catalogum
preces
sine
mente
demurmurantium
referamus,
aut
inanem
ab
ipsa
gloriam
quaesitam
cogitemus,
sed
potius
quasi
extra
se
positam,
ex
vehementi
mentis
affectu,
Deum
compellasse
nobis
persuadeamus.
Verumtamen
et
hoc
observandum,
saepe
inter
|