21:269 269 ANNALES 1540. 270 Mardi 9. Nona Novembris Wormatiae in hospitio Saxonum convenimus evangelii Christi ministri numero viginti tres hora diei septima usque ad decimam. (Wolfg. Musculi Acta conventus Wbrmaciensis. MS. Bibi civ. bernensis Codex A. 39. fol 2.) {Aderant inter alios: Amsdorfius, Brentius, Bucerus, Calvinus., Capito, Cruciger, Grynaeus, Melanchton, Musculus, Osiander, Schnepfius . . . . In disputatione de iustificatione Calvinus censuit definiendam ante omnia esse fidem et clare declarandum quod de fiducia intelligenda sit dictio fidei qua promissionem divinam de Christo amplectimur, et non de historica illa ete. Deinde et iustificandi verbum explicandum esse quo sensu accipi debeat, nempe non de eo quo significat iustum reddere, ex impio iustum efficere, sed iustum reputare eum qui in se nondum sit iustus, idque propter alienam iustitiam, Domini videlicet, (ibid. fol. 2 v.) . . . . C a l v i n u s admonebat considerandum an inchoata et imperfecta iustitia Deo placere possit in se? (ibid. fol 3.) Mercredi IO. Calvinus admonebat conandum hoc nobis esse ut de Pauli autoritate addamus, qui doceat in lege promissiones quidem esse vitae, at eas in nobis propter carnis nostrae vitiositatem fieri irritas, ideo recurrat ad promissiones evangelii Rom. 10: qui fecerit ea homo vivet in eis. Adiiciebat quaedam de indulgentia paterna quae in lege quoque est, qua fit ut opera nostra Deus, licet vitiata, non ipsorum quidem dignitate sed sua bonitate acceptet, adeoque nobis non esse respiciendum ad promissiones quae operantibus, sed quae credentibus paternam pollicentur benevolentiam. (Musculus ubi supra fol 4.) Jeudi ll. In disputatione de missa dixit C a l v i n u s : Optandum esset veteres consentire nobis per omnia. Sed non ita habet. Usi sunt quibusdam dictionibus quibus nolim uti. Utpote xtlviav quod magis gentile est quam christianum periculosumque vocabulum. Deinde certum est quod voluerint repraesentare passionem Christi sine verbo Domini. Tertio quod nimis respexerint ad caeremonias legis. Christo nondum declarato opus habuit populus legalis typicis istis actionibus : iam vero declarato Domino non est illis vel consimilibus in ecclesia opus. Ostendendum est quanto intervallo distent adversarii a patribus. Licet enim nobiscum non faciant in omnibus, cum ipsis tamen supra modum discordant. Remedio paulino utendum quo ille usus est in Corinthiis in coena Domini delinquentibus. Revocavit illos ad