15:269 269 1554 OCTOB. 270 plectitur, de divinarum personarum proprietatibus, de patefaetione Dei oia Xoyov xai 7tvst>ixatog in vera conversione seu consolatione. De his tantis rebus maxime tecum loqui cuperem, quem scio amantem esse veritatis, et non habere animum occupatum odiis, aut aliis stultis affectibus. Sic ait Nazianzenus 'Ex cpioTOc TOV TtaTooc cpdoc xazaXa(x^avofjbEV tov viev iv (pouri TCJ Trvsv^aib ayicp. Etsi pauca sunt eius scriptoris dicta de illa agnitione Dei quae lucet in vera consolatione, tamen hoc dicto delectatus sum: quod inserui huic epistolae, quia tibi quoque gratam fore eius mentionem arbitrabar. Haec nihil nqoc xrjv aQToXaiQsiav. Non despero nos eolloquuturos esse, antequam ex hoc mortali carcere mens discedat. Etsi enim propter senectam a meta huius curriculi non procul absum, tamen quotidie nova exsilia exspecto. Oro autem filium Dei dominum nostrum Iesum Christum crucifixum pro nobis et resuscitatum, custodem ecclesiae suae, ut te et nos omnes gubernet. Bene vale carissime frater. Die 14. Octobris 1554. 2032. CALVINUS TOSSANO. 1) Respondet ad nuperam eius excusationem qua se a suspicione Serveticae haereseos vindicabat. Talem quidem sibi nequaquam in mentem venisse Calvinus affirmat. Sunt tamen de quibus queri posset, etiam quoad fidei puritatem et in aliter sentientes lenitatem. (Calvini Epp. ed. Genev. p. 138, Laus. p. 307, Hanov. p. 343, Chouet p. 186, Amst, p, 85.) Ego vero, mi frater, non adeo sum morosus, quin amicis facile ignoscam, etiamsi nihil ad me toto anno scribant. Nam quia in hoc officii genere minus sum sedulus, vel saltem dum me alieni occupant, summis amicis interdum quod debetur non persolvo: libenter de mutua silentii venia cum ipsis paciscor. Ergo nisi alia suspicio animum meum pupugisset, nullas abs te literas mihi venire nunquam aegre tulissem. Caeterum multa fuerunt, 2032.1) Beza nomen suppressit. Henry III. 354 ad ministrum quendam Argentoratensem scriptam perhibet, nescio quid somnians. Nos incunctanter Tossano dicamus, collata huius ep. N. 1926. Plurima quadrant, et si quae hic attinguntur de quibus ille nihil dixerat, memineris Calvino quae Mombelgardiae gerebantur eus aliis fontibus optime nota esse potuisse. Singula inter se conferre iam tibi permittimus de iudicio tuo securi.