1:269 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. quid alii ante nos aut dixerint, aut fecerint, sed quid, qui primus omnium est, Christus praeceperit. Hunc finem neque ipsi sibi praestituunt, neque aliis praestitutum habere permittunt, dum quosvis potius et sibi et aliis magistros, quam Christum praeficiunt. Pater erat, 1) qui contendit ecclesiam non debere se Christo praeponere, quia ille semper veraciter iudicet, ecclesiastici autem iudices, sicut homines, plerumque fallantur. Hoc etiam fine perrupto, asserere non dubitant, totam scripturae autoritatem ab ecclesiae arbitrio pendere. Patres omnes uno pectore exsecrati sunt, et uno ore detestati, sanctum Dei verbum sophistarum argutiis contaminari et dialecticorum rixis implicari. An isti iis limitibus se continent, dum nihil aliud in tota vita moliuntur, quam infinitis contentionibus et plusquam sophisticis iurgiis scripturae simplicitatem involvere et impedire? ut si nunc patres suscitentur, et huiusmodi iurgandi artem audiant (quam speculativam theologiam appellant) isti nihil minus credant, quam de Deo haberi disputationem. Verum latius iustis spatiis sese oratio nostra effunderet, si recensere vellem quam petulanter isti patrum iugum, quorum observantes filii videri volunt, excutiant. Menses profecto atque anni me deficerent. Et adeo perdita sunt deplorataque impudentia, ut nos castigare ausint, quod terminos antiquos transgrediamur. 2) Iam vero quod nos ad consuetudinem vocant, nihil efficiunt. Iniustissime enim nobiscum ageretur, si consuetudini cedendum esset. Equidem si recta essent hominum iudicia, consuetudo a bonis petenda erat; verum longe aliter saepiuscule agi contingit. Quod enim a multis fieri conspectum est, consuetudinis ius obtinuit. 3) Atqui vix unquam tam bene habuerunt res humanae, ut pluribus placerent meliora. Ergo ex privatis multorum vitiis, publicus error plerumque factus est, vel potius communis vitiorum consensus; quem nunc boni isti viri pro lege esse volunt. Vident qui oculos habent, non unum mare malorum inundasse, mul- 1) August. contr. Cresconium grammat. lib. 2. c. 21. 2) transgredi non dubitemus 1543 seqq. 3) mox obtinet 1559.