7:268 et Aaroni se conferre nihil pudet? Dathan, inquit, et Ohore et Abyron, quod adversus Domini sacerdotes murmurassent, horrendo exemplo perierunt. Sed quid tu simile cum Moyse habes? Tune Domini sacerdos, o sacrorum omnium profligator? Non modo tumultuatus est Iehu in sacerdotes Baal, sed armata manu eos persequutus, omnes in templo idoli sui occidit. Praeclarum facinus, et quod Dei testimonio commendatur. Voce tantum Moysen vulnerant Dathan, Chore et Abyron, et eos terra vivos absorbet. Tu igitur alius sis, ut sacerdotii iure et honore, a te violando principes deterreas. 21) Umbrae serviebat Aaronis sacerdotium, sed continebat non inanem veritatis figuram, et sacrosancta erat Dei autoritate fundatum. Quid autem praeter larvam nobis ostentat Papa? Quo fundamento suffulta est eius tyrannis? Quo denique autore a summo usque ad minimum ad sacrilegam suam functionem, magico potius quam christiano ritu, initiantur? Etiam si crepare [pag. 59] debeant, nulla scripturae syllaba unquam hoc, quo superbiunt, sacerdotii genus approbabunt. 22) Perversa quidem consuetudo nihil aliud est, quam erroris vetustas. Sed quis pro ecclesiae consuetudine hoc recipiat, ut qui praesulum nomen habent, qualescunque sint, quidquid agant, etiam si nihil minus sint quam quod vocantur, pro libidine