55:268 adeptus est per mortem, quum in arca non secus atque in sepulcro inclusus fuit, et toto mundo pereunte servatus fuit cum exigua familia: sic hodie mortificatio, quae in baptismo figuratur, nobis ingressus est in vitam: nec salus speranda est, nisi a mundo simus segregati. Non abiectio sordium. Hoc ideo additum est, quoniam fieri interdum potest ut maior pars hominum Christi nomen profiteatur: ac eodem nobiscum baptismo initiati sunt fere omnes in ecclesiae societatem. Hoc modo non conveniret quod prius dixit, paucos hodie servari per baptismum: sicuti octo solum animas Deus per arcam liberavit. Hanc obiectionem Petrus occupat, quum testatur se non loqui de nudo signo, sed simul coniungere effectum. Ao si diceret, semper futurum quod saeculo Noe contigit, ut humanum genus in suum exitium ruat: pusillum vero gregem mirabiliter eripiat Dominus. Videmus nunc quid sibi velit haec correctio. Poterat enim quispiam obiicere, baptismo Noe nostrum esse longe dissimilem, quia plerosque hodie baptizari contingat. Respondet autem, non sufficere externum symbolum, nisi vere et efficaciter baptismum suscipiant. Atqui eius veritas in paucis reperietur. Unde sequitur non debere nos circumspicere quid agat vulgus hominum, ut ab exemplis pendeamus nec debere nos metuere, si pauci simus numero. Caeterum hoc testimonium perperam detorquent fanatici homines (ut Schvincfeldius) dum sacramentis omnem vim et effectum detrahere volunt. Neque enim hic docere voluit Petrus inane et inefficax esse Christi institutum, sed tantum excludere hypocritas a spe salutis, qui baptismum, quantum in se est, depravant ac corrumpunt. Porro quum de sacramentis agitur, duo sunt consideranda, signum et res. Ut in baptismum signum est aqua: res autem, ablutio animae per sanguinem Christi, et carnis mortificatio. Horum utrunque sub se complectitur Christi institutum. Quod autem saepe inefficax et absque fructu signum apparet, id fit hominum abusu, qui sacramenti naturam non tollit. Discamus ergo rem signatam a signo non divellere. Quamquam simul a diverso vitio cavendum est, quale inter papistas regnat. Quia enim inter rem et signum non distinguunt ut oportet, consistunt in externo elemento, et illic locant salutis fiduciam. Itaque aquae conspectus, eorum mentes a Christi sanguine et gratia spiritus abstrahit. Christum non cogitant bonorum omnium, quae illic offeruntur, unicum esse autorem, gloriam mortis eius ad aquam transferunt, arcanam spiritus virtutem alligant visibili signo. Quid ergo agendum est? Ne separemus quae a Domino coniuncta sunt. Debemus in baptismo agnoscere spirituale lavacrum debemus illic testimonium remissionis peccatorum, et renovationis nostrae pignus amplecti: