52:268 Iesaias (49, 23) denuntiat, fore ecclesiae nutritios. Quare non est quod sibi blandiantur, si ad cultum Dei asserendum adiutores se praebere neglexerint. 3. Hoc enim bonum est. Postquam utile esse docuit quod praecipiebat, iam validius argumentum proponit, Deo ita placere. Nam ubi constat de eius voluntate, instar omnium rationum esse nobis debet. Bonum accipit pro recto et legitimo. Quia autem Dei voluntas regula est, ad quam exigenda sunt officia nostra omnia: rectum inde esse probat, quia Deo acceptum est. Locus notatu apprime dignus: unde et generalis doctrina elicitur, veram demum regulam bene riteque agendi esse, respicere ad Dei placitum, nec aliud suscipere nisi quod probat: et lex etiam pie orandi statuitur, ut praeeuntem sequamur Deum, utque omnes nostrae preces ad eius nutum et praescriptum sint compositae: quae ratio si valuisset, non tot hodie corruptelis scaterent preces in papatu. Unde enim quaeso probabunt, Deo se autore ad mortuos patronos confugere? deinde pro mortuis inter* cedere? Denique quid in tota sua precandi forma Deo placere ostendent? Sequitur deinde huius etiam secundi membri confirmatio : quia velit Deus omnes homines salvos facere. Quid autem magis aequum quam ut huic Dei decreto vota nostra subserviant? Postremo autem Deo cordi esse omnium salutem demonstrat, quia omnes ad veritatis suae agnitionem vocet. Argumentum est a posteriore. Nam si Dei potentia est evangelium in salutem omni credenti: certum est invitari omnes ad spem vitae aeternae quibus evangelium offertur. Denique sicut vocatio documentum est arcanae electionis, ita quos facit Deus evangelii sui participes, eos ad salutis possessionem admittit: quia evangelium iustitiam Dei nobis revelat, quae certus est in vitam ingressus. Hinc apparet quam pueriliter hallucinentur qui locum hunc praedestinationi opponunt. Si Deus, inquiunt, omnes indifferenter vult salvos fieri, falsum est alios ad salutem, alios ad exitium aeterno eius consilio esse praedestinatos. Aliquid forte dicerent, si Paulus hic de singulis hominibus ageret: quamquam tunc quoque non deesset solutio. Nam etsi Dei voluntas non ex occultis ipsius iudiciis aestimanda est, ubi externis signis eam nobis patefacit: non tamen propterea sequitur quin constitutum intus habeat quid de singulis hominibus fieri velit. Caeterum id, quia nihil ad praesentem locum facit, praetereo. Nam apostolus simpliciter intelligit, nullum mundi vel populum, vel ordinem a salute excludi: quia omnibus sine exceptione evangelium proponi Deus velit. Est autem evangelii praedicatio vivifica. Merito itaque colligit, Deum omnes pariter salutis participatione dignari. At de hominum generibus, non singulis personis, sermo est. Nihil enim aliud intendit, quam principes et extraneos populos in hoc numero includere. Quod