50:268 sibi autoritatis sumat, nempe quia insignia Christi gestet in suo corpore. Quae sunt illa? nempe carceres, et vincula, flagella, colaphi, lapidationes, probra denique omne genus, quae pro evangelii testimonio pertulerat. Nam sicut militiae terrenae sunt sua decora, quibus militum virtutem imperatores insigniunt: ita dux noster Christus suis insignibus ornat quorum egregia opera usus est, ut inter alios emineant conspicui. Sed multum haec differunt ab illis prioribus. Resipiunt enim crucem: ideo sunt ignominiosa coram mundo. Quod etiam sonat nomen stigmatis. Nam stigmata ad verbum sunt punctiones : sed ita olim vocabantur notae, quae vel barbaris servis, vel fugitivis, vel maleficis inurebantur. Proprie itaque loquutus est Paulus, quum iis notis se fulgere iactat, quibus insignire praestantissimos suos milites solet Christus: hoc est, quae foedae sunt coram mundo et pudendae, sed coram Deo et angelis cunctos mundi honores antecellunt. 18. Gratia Christi cum spiritu vestro. Ita gratiam illis precatur, ut non modo se liberaliter in eos effundat, sed eam quoque vero animi sensu apprehendant. Tunc enim vere illa fruimur, dum ad spiritum nostrum pervenit. Rogandus ergo Deus ut sedem gratiae suae in animis nostris paret. Amen.