49:268 scientiae tranquillitate coram Deo contentum esse oporret : neque opus est venire in possessionem coram hominibus. Sequitur ergo, perversa libidine fieri, si infirmos fratres in esu^carnium offendimus: quia nulla ad id necessitas nos impellit. Caeterum liquet facile quam perperam a nonnullis detorqueatur hic locus, qui inde colligunt non referre qualiter se quisque gerat in observandis stultis ac superstitiosis caeremoniis, modo conscientia pura apud Deum maneat. Nihil enim minus voluit Paulus, ut contextus ipse testatur: caeremoniae, quae ad Dei cultum institutae sunt, pars quoque sunt nostrae confessionis. Porro qui fidem a confessione avellunt, soli detrahunt suum calorem. Paulus vero nihil tale hic tractat: sed tantum disputat de libero cibi et potus usu. Beatus qui non iudicat se ipsum. Hic docere vult primum qua ratione legitimus nobis fiat donorum Dei usus: deinde quantum impedimentum sit ignorantia, ne imperitos ultra infirmitatis suae modum urgeamus. Sed generalem ponit sententiam, quae ad omnes actiones extenditur. Beatus, inquit, est qui non est sibi male conscius: siquidem facta sua rite examinat. Contingit enim plerosque designare pessima facinora sine aliquo conscientiae scrupulo: sed id fit quia clausis oculis temere se proripiunt quo fert caeca et furiosa carnis intemperantia. Multum vero inter stuporem ac iudicium interest: qui ergo delectum habet in rebus, ille, si probe aestimata re et perpensa non mordetur malo conscientiae testimonio, beatus est. Nam sola haec securitas facere potest ut opera nostra Deo placeant. Hoc modo eripitur inanis excusatio quam plerique ex ignorantia praetendunt, quum torpore et socordia implicitus sit eorum error. Si enim sufficeret bona (quam vocant) intentio, supervacuum esset examen, a quo hic Dei spiritus hominum facta aestimat. 23. Qui vero diiudicat. Optime uno verbo expressit affectum animi vacillantis et incerti quid sit opus factu. Qui enim diiudicat, huc atque illuc alternat et dubia inclinatione tenetur suspensus inter varias deliberationes: quum ergo principium boni operis sit, animi bene sibi apud Deum conscii certitudo et quasi placida securitas: nihil magis contrarium est operum nostrorum approbationi qu$m trepidatio. Utinam vero bene infixa esset hominum animis haec sententia, nihil aggrediendum, nisi quod certo statueret animus Deo acceptum esse. Non ita in multis vitae partibus tumultuarentur homines, vel nutarent, vel caeco impetu se ingererent quocunque eos rapit sua imaginatio. Nam si ad hanc modestiam restringitur victus noster, ne quis dubia conscientia buccellam panis attingat, quanto maior in rebus maximis adhibenda est cautio? Quidquid vero non est ex fide. Ratio condemnationis, quod opus, quamlibet in speciem praeclarum