15:268 vindemiam. Genevenses huc miserunt unum ex ministris qui conquereretur apud senatum quod Calvini nomen, tanquam haereticum, a quibusdam ditionis nostrae ministris traducatur, et hoc ipsis esse intolerabile. Sed remissum est hoc negotium usque ad diem Martini, tum accusatores simul et rei aderunt. Ego valde metuo graves turbas. Sed invocato Domini nomine dabimus operam, ut quam commode fieri possit sopiantur. Tu si quid habes consilii, suggerito interea. Bernae 13. octob. 1554. Ioan. Hallerus totus taus. . . Paucissimi senatorum sunt in urbe propter 3) Plura hic ediderat biblia in minore forma, inter alia editione satis celebrata a. 1545 ubi Vulgatae novam Turicensium versionem adiunxit 203L MELANCHTHON CALVINO. Legit librum contra Servetum et approbat Probat quoque senatus iudicium. Quod vero Calvinus eum rogat ut de controversia sacramentaria publice verba faciat, hoc iam deprecatur, satis superque sibi ipsi alioquin negotia facessi dicens. (Manu scriptam non vidimus. Habet Beza Gen. p. 148, Laus. p. 306, Han. p. 341, Ohouet p. 199, Amst. p. 92 et inde Corp. Ref. VIII. 362. Fragmentum epistolae affert Sturmius in Antipappo p. 133.) Reverende vir et carissime frater, legi scriptum tuum, in quo refutasti luculenter horrendas Serveti blasphemias: ac filio Dei gratias ago, qui fuit fiqaftevrrjg huius tui agonis. Tibi quoque ecclesia et nunc et ad posteros gratitudinem debet et debebit. Tuo iudicio prorsus assentior. Affirmo etiam vestros magistratus iuste fecisse, quod hominem blasphemum re ordine iudicata interfecerunt. Quod vero in proximis literis T) me hortaris, ut reprimam ineruditos clamores illorum,2) qui renovant certamen Tteql ccQioXcciQeiaCi 3) scito quosdam praecipue odio mei eam disputationem movere, ut habeant plausibilem causam ad me opprimendum. Cum doctis et bonis viris multa colloquutus sum de multis disputationibus, quas haec una controversia com- 2031.1) N. 2000. Cf. Schmidt, Mel p. 581 sq. Plancio, Lehrbg. V. 2 p. 438 sq. Etiam alii, inter quos Vir. Mordeisen Electoris consiliarius ei silentium exprobrabant. Sed Iudas lassus fugiebat. 2) Non Wigandi. quem Bretschneiderns Me notari putat, sed Westphali. 3) Hoc vocabulum, quod etiam Nostro arrisit, satis intimam viri mentem declarat