1:268 Patres erant, 1) qui uti universae ecclesiae unam duntaxat eucharistiam exhibebant, atque ut inde arcebant flagitiosos, et sceleratos, ita gravissime damnabant omnes eos, qui praesentes ea non communicarent Hos fines quam procul submoverunt? quum non templa tantum, sed etiam privatas domos missis suis replent, ad eas spectandas quosvis admittunt, et eo quemque libentius, quo largius quisque numerat, quantumvis impuri sint et scelesti; ad fidem in Christum, et fidelem sacramentorum communionem invitant neminem; quin potius suum opus pro gratia et merito Christi venditant. Patres erant, quorum unus 2) ab usu sacrae Christi coenae in totum submovendos decrevit qui alterius speciei participatione contenti ab altera abstinebant; alter 3) fortiter pugnat, non denegandum populo christiano Domini sui sanguinem, pro cuius confessione sanguinem suum effundere iubetur. Hos quoque terminos sustulerunt, quum inviolabili lege id ipsum iusserunt quod ille excommunicatione puniebat, hic valida ratione improbabat. Pater erat, 4) qui temeritatem esse asseruit, de re obscura in utramvis partem definire sine claris atque evidentibus scripturae testimoniis. Hunc terminum obliti sunt, quum tot constitutiones, tot canones, tot magistrales determinationes sine ullo Dei verbo statuerunt. Pater erat, 6) qui Montano inter alias haereses exprobravit, quod primus ieiuniorum leges imposuisset. Hunc quoque terminum longe excessere, quum ieiunia strictissimis legibus sanxerunt. Pater erat, 6) qui negavit ecclesiae ministris interdicendum coniugium; castitatem pronuntiavit, cum propria uxore concubitum. Et patres erant, qui eius autoritati assenserunt. His finibus egressi sunt, quum suis sacrificis caelibatum severe indixerunt. Pater erat, 7) qui censuit unum Christum audiendum esse, de quo dictum sit, ipsum audite: nec respiciendum 1) Chrysost. in primo c. Ephes. . Calixtus papa de consecrat. dist. 2. 2) Gelas. canon. comper. de consecrat. dist. 2. 3) Cyprian. epist. 2. lib. 1. de lapsis. 4) August. lib. 2. de peccat. mer. c. ult. 5) Apollon. de quo eccles. histor. lib. 5. c. 18. 6) Paphnut. tripert. histor. lib. 2. c. 14. 7) Cyprian. epist. 2. lib. 2.