55:267 267 EPJST. PETRI I 268 piorum multitudine pene obruti fuerint. Nam (meo iudicio) dubitationi occurrit, quae fideles eius temporis angere poterat. Videbant totum fere mundum occupari ab incredulis, illos potiri rerum, penes illod esse vitam. Haec tentatio omnem fiduciam iis excutere poterat qui veluti sub morte conclusi erant. Eos itaque admonet Petrus, non aliam fuisse patrum conditionem: et tamen quum tunc impiorum multitudo totam terram operiret, illorum vitam Dei virtute salvam fuisse. Hoc modo solatur pios, ne propter suam paucitatem fracto sint vel abiecto animo. Exemplum vero ex tota vetustate prae aliis illustre deligit : nempe quum diluvio submersus fuit mundus. Nam tunc in communi generis humani interitu sola Noe familia evasit. Ac modum designat, speciem baptismi suisse dicens: quare in hac etiam parte nihil est absurdi. Summa est, mundum semper fuisse plenum incredulis: ideo ingenti eorum numero non debere terreri pios. Quemadmodum Noe, tametsi undique obsidebatur ab impiis, et tam paucos secum habebat: non tamen abreptus fuit a recto fidei suae cursu. 20. Quum semel exspectabatur. Hoc ad impios referri debet, quos Dei patientia segniores reddebat. Nam si ultionem suam differt Deus, nec statim exsequitur, minas omnes secure eludunt impii: contra vero Noe oraculo monitus, diluvium multo ante habebat prae oculis. Hinc sedulitas in construenda arca, quod Dei iudicio tremefactus torporem omnem excusserat. 21. Cuius figurae. Omnino relativum in dativo casu legendum arbitror: ac errore factum esse ut o in locum fc) subierit. Sensus tamen minime ambiguus eat, quod Noe per aquam servatus quandam baptismi speciem habuerit. Et hoc commemorat apostolus, ut melius constet inter illum et nos similitudo. Iam dictum est huc spectare membrum istud, ne pravis exemplis abducti a timore Domini, et recta salutis via, nos cum mundo misceamus. Hoc in baptismo liquido patet, ubi Christo consepelimur, ut mundo et carni mortui Deo vivamus. Hac ratione baptismum nostrum avxixorcov esse dicit baptismo Noe: non quod baptismus Noe primarium fuerit exemplar, noster vero inferior sit figura: qualiter hoc nomen usurpat apostolus in epistola ad Hebraeos (9, 24), quum legis caeremonias avx- Turca vocat rerum coelestium. Similiter graeci scriptores id sacramentis attribuunt : ut quum dicunt mysticum sacrae coenae panem, esse corporis Christi avxtxuTuov. Sed hic non fit maioris aut minoris comparatio. Tantum significat apostolus mutuam similitudinem esse, ac (ut vulgo loquuntur) correspondentiam. Forsan magis proprie loquutus foret avxaxpo vocando: qualiter Aristoteles dialecticam facit dvxiaxpocpov rhetoricae. Sed de verbis non est laborandum ubi de re convenit. Ergo sicuti Noe vitam