50:267 267 EPIST. PAULI AD GALATAS 268 Israelem, unum larvatum, qui in hominum conspectu appareat: alterum, Dei. Circumcisio larva erat coram hominibus: regeneratio autem veritas coram Deo. Denique eos nunc vocat Israelem Dei, quos prius dixit Abrahae filios per fidem : atque ita fideles complectitur, qui in eandem coaluerant ecclesiam, tam ex gentibus quam ex Iudaeis. Ex opposito solum genua et nomen iactat Israel carnis, de quo disserit ad Rom. 9, 6. 17. Nemo facessat. Hic sibi autoritatem sumit ad coercendos adversarios. Nam quasi pro iure superioris potestatis hoc pronuntiat : Desinant me impedire in cursu meae praedicationis. Paratus enim erat omnium causa subire molestias : sed non vult interpellari contradictionibus. Ergo molestiam exhibere est se opponere ad turbandum operis progressum. Dicit in r e l i q u i s : nempe praeter novam creaturam, hoc sensu : Mihi unum sufficit : reliqua nihil ad rem quum pertineant, mihi curae non sunt. Nemo igitur de his quaestionem mihi moveat. Ac se extollit supra universos mortales, nemini concedens ut suum ministerium impugnet. Ad verbum est reliqui vel residui: quod Erasmus, meo iudicio, perperam ad tempus transtulit. Ego enim stigmata. Ostendit qua fiducia id