5:267 EPISTOLA L hostiarum reliquias, festis idolorum epulis assidebant. Deum ipsi de conscientiae suae innocentia testabantur: quandoquidem contempta gentium vanitate, nihil aliud quam vescerentur puris Dei creaturis, quas oratione ac gratiarum actione sanctificari in fidelium usum nossent. Excipiebat ille contra, consessum illum infidelium ad simulacri cultum convenire: solenne illud epulum idoli nomine gratiaque institutum. In ea ergo et conventus et epuli celebritate qui sederet, utcunque animatus apud se esset, id tamen committere, unde et idololatrarum ludibrio Dei gloria exponeretur, et imbecillae fratrum conscientiae subverterentur: quod et illi consortem ad simulacri sui cultum habere se christianum hominem autumarent, ac gloriarentur: et hi eius exemplo ad idem agendum, quanquam nutante vacillanteque conscientia, audaces fierent. Quid autem isti nostri? Ad missam, quam longo varioque sacrilegiorum apparatu instructam vident, conveniunt: et conveniunt cum multitudine, quam perniciosa missae persuasione misere infatuatam norunt. Cuius tamen sic caecitatem superstitionemque [pag. 33] intus miserantur, ut exterius imitentur. Panem quem idolum reliquis esse sciunt, simul cum illis unoque gestu venerantur. An non hic et Christi crucem apud eius inimicos deridiculo prostituunt, et infirmorum fratrum haesitantem simplicitatem exemplo suo ad imitandum concutiunt? Non est igitur cur hinc suae praevaricationi molliter blandiantur, adversus quam tanto verborum fulmine exardere apostolum vident. Quid, quod a professis iuratisque Christi et evangelii eius adversariis, hoc veluti pignus abnegandae verae pietatis de se exigi intelligunt? Hic enim illis hodie ad explorandam uniuscuiusque fidem lapis lydius est, curiose observare quis missam audiat, necne: ut in uno missae cultu tacitam nescio quam professionem accipiant, qua in universas suas abominationes semel iuretur: unius missae contemptu, corruere easdem et interire existiment. Respondeant nunc mihi bona fide isti missarum alumni, quibuscum mihi quaestio est, dum capitalibus verbi Dei hostibus id concedunt, quod illis abiurandae verae religionis symbolum esse non ignorant: an non hoc, ceu dato pignore, illorum sese exsecrabili religioni obligant ac devinciunt? Non enim iam qualis ipsa per se sit missae audientia, considerandum solum dico, sed quantum ponderis cum suis circumstantiis appensa secum ferat. Aestimandum *) autem tanti censeo, quantum impiorum improbitati in ea dare volunt. Sit nobis ille in exemplum Eleazarus, de quo Machabaeorum narrat historia :2) illa item, quae ibidem refertur, mu- 1) Gallasii editio emendas : Aestimandam, quod recentiores omnes recipiunt Versio gallica habet: il est a estimer. 2) Iosephus in libello de Machabaeis et 2 Mach. 6. 7.