29:267 267 HOMILIA III. 268 pro filio nuncupare permissum crat: non tamen cuilibet exemplum istud imitari licebat. Verum enim illud est quod Christus dixit apostolis: Nescitis cuius spiritus sitis : quare hunc vel illum vota nuncupando velle imitari sanctum, et in speciem quandam prae se ferre sanctimoniam parum est: sed sanctorum virorum imitanda est affectio, ac Dei spiritus invocandus, quem in votis ducem sequamur. Caeterum Annae nihil amplius vovere licuit quam Samuelem Deo secundum suam conditionem ministraturum. Neque enim potuit aut debuit Anna constitutum a Deo in lege ordinem violare, qui fuit sacrosanctus. Non itaque vota pro futuro sacerdote Samuele nuncupat: quod licuit, vovit, Deo nasciturum dicavit, ac sacerdoti commisit, secundum suum ordinem in sanctuario ministraturum. Ex quibus illud quod attigimus supra conspicuum, Deo solum nuncupanda vota de iis quae ab ipso accepimus, et quae grata acceptaque sibi fore verbo patefecit. Hic fuit Iephtho lapsus, voventis se Deo in holocaustum oblaturum, quodcunque primum egrederetur foribus domus suae obviam sibi. Fili$ prior occurrit: dignus sane voto exitus. En enim propriae filiae parricidam, scelus detestandum ac plane diabolicum, et quidem specioso religionis nomine tectum. Quare maximopere cavendum ne illum imitemur, sed vota omnia ad Dei voluntatis regulam examinanda e>sse sciamus. Et hactenus de parte illa voti, quo Anna Deo filium marem nasciturum dat dicatque in perpetuum ministerium; altera sequitur pars, non adscensuram super caput eius novaculam. In historiam Samsonis de Nazaraeatu dictum est. Quod caesariem alere Nazaraeos Deus praecepit, non ideo factum quod quaedam in illa sanctitas inesset, sed, ut rudes sunt homines, quibusdam subsidiis, quibus ad pietatem et ad officium faciendum incitentur, opus habent. Sic Nazaraeum oportuit omni potione inebriante abstinere, ac nqminatim cervisia, quae delicatior etiam potio, etsi voce hebraea pro vino nonnumquam accipitur, sed quum vinum exprimitur, reliquae potiones inebriantes intelligendae sunt. Quare quum ad eam austeritatem vitae Nazaraei vocarentur, ut communibus omnibus deliciis abstinere iuberentur, necesse fuit illis ante oculos memoraculum quoddam observari, ne se communibus rebus pollui paterentur. Quare comam alentes, testabantur eo ipso sese totos Dei cultui addictos : non quidem quod non reliquos vel infimae conditionis aut aetatis homines oporteret Dei cultum profiteri, sed Nazaraeorum specialis quaedam ratio fuit, cuius signum ipsis erat caesaries, ut ad officium essent propensiores. Porro papistae ne viui abstinentiam voverent summopere caverunt. Nam inter ipsos religiosissimi carnibus abstinentes, vino tamen privari se non ferunt: quales videas Carthusianos illos semiangelos, quibus religioni quidem est vel carni-