15:267 267 EPISTOLAE 2029.2032 268 aliqui et sancti libri hic non inveniantur, e quibus esse mihi quosdam vellem, quibus hanc hyemem consumerem. Quod si scirem qua ratione pecuniam solvere possem, aut apud quem Venetiis relinquere, etiam atque etiam abs te contenderem ut Biblia parva Stephani3) cum annotationibus, et si quid aliud in prophetas sit in quibus ego lubentissime versor, mihi huc mittenda cures. Sed ne id quidem fieri vellem ullis rationibus, nisi mihi simul etiam significes apud quem pecuniam Venetiis relinquam, quum certo sciam istic mercatores esse quosdam quibus aeque erit si tradatur pecunia ac si tibi praesentem persolvissem. Spero una cum saevitia hyemis, quorundam etiam immanitatem terminandam, et ineunte anno me aliquod rebus meis melius consilium capturum. Interim et res meas huc apportandas curo quas apud vos reliqui, et rerum meliorum exspectatione omnes fortunae tempestates quae nobilissimam insulam exagitant minus graviter fero. Dominus det suis aliquam miseriarum levationem et iactatam ecclesiam ad aliquam veram tranquillitatem reducat, et te ecclesiis, ecclesias sibi conservet. Optime in Christo valeas. Patavii 12. Octobris 1554. Tui ex animo studiosissimus Ioan. Checus. Saluta precor D. 3Iarchionern, D. Normandie, Hob. Stephanum, B. Budeum, fratrem ac sororem tuam. 2030. HALLERUS BULLINGERO. Nunciat adventum Fabri nomine Genevensium ministrorum de Zebedaeo et sociis querentis et novas inde nascituras turbas praesagit. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 154, olim Scrin. B. Epp. Tom. 32, fol. 203. . Simler. Vol. 83.) Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero Tigurinae ecclesiae fidelissimo pastori domino et compatri suo pie colendo. Zurich.