9:266 piunt eorum immensitatem? Maneat Deo haec libertas ut suo arbitrio cuncta ordinet, compositae erunt omnes lites. Sed phreneticos homines ita oportet secum confligere, ut suo se impetu conficiant. Revolvitur tandem ad illud suum commentum, fieri multa contra Dei voluntatem. Quod nos quoque libenter concedimus, modo ne longius quam par est trahatur voluntas ista. Voluit Deus saepius congregare Iudaeos, noluerunt ipsi. Nempe quia mane surgendo, ut ipse loquitur, per suos prophetas sedulo illos ad se vocavit : sed quum singulare donum sit eius conversio, re ipsa convertit quos efficaciter voluit conversos. Quomodo velle Deum omnes salvos fieri doceat Paulus, ex ipso contextu discant lectores. Modus salutis est, ut ad cognitionem [pag. 27] veritatis veniant: atqui nec externo verbo dignatur omnes et arcanae illuminationis paucos facit participes. Porro quo se melius expediat, liberum arbitrium clypei vice opponit: mirum esse negans, si Deus homines libero motu quod visum est agentes non impediat. Sed quid nobis vocem de nihilo confictam obtrudit: quum passim clamet scriptura, hominem captivum, servum et diabolo mancipatum, toto affectu in vitia ferri, nec posse intelligere quae Dei sunt, tantum abest ut perficiat. In hac refutatione caninae improbitatis, sicuti Dei omnipotentia contra omnes calumnias probe et dilucide asseritur, ita laborem me non minus ecclesiae Dei utilem et iucundum, quam Deo gratum praestitisse confido. F I N I S .