7:266 tametsi non est cuiuslibet, se ad repurganda ecclesiae mala ingerere, et restituendum eius statum, quo tamen iure christianis principibus hoc negabitur? Excipit Frenesius, quia sic agendo cathedram sacerdotalem invadunt. At sanctis patribus semper aliter visum est, quibus nihil fuit antiquius, quam ut principum autoritate in ordinem redigerentur [pag. 56] mali et improbi sacerdotes, indigni autem honoris gradu abdicarentur. In hoc itaque hallucinatur Frenesius, quia inter ista duo quantum intersit, non videt, cathedram occupare, et rite collocare iustos sessores, qui sedem ratione iureque gubernent. 17) Hoc concedunt omnes, non perturbandum esse in ecclesia ordinem. Tota igitur quaestio in ordinis definitione posita est. Kequirit ordo, ut sint distinctae functiones, et hoc concedimus: verum coniunctioni distinctio non repugnat. Nec quidquam obstat, quo minus qui diversis officiis praesunt, communibus tamen studiis multa simul procurent, quo minus volvant coniuncti munum lapidem, denique quo minus alter, pro necessitate praesenti, in alterius vicem quandoque subeat. 18) Det ergo nobis Frenesius ordinatum ex Christi voluntate ecclesiae statum: et libenter dabimus, qui minimo digito attingere eum ausit, ut convellat, impia audacia id tentare. Sed quum procul absit barbara ista, vel potius beluina papatus confusio a sancta Christi regula, facessat hinc providentiae divinae titulus, cui gravis irrogatur iniuria, quum ad fucandam a Christi regno prorsus tam alienam tyrannidem perperam et impudenter obtenditur. 19) Punitus est Osas, quod manum arcae Dei