55:266 ad pios spiritus pervenisse, atque ita vitali spiritus efficacia esse perfusos. Quare timendum non est ne ad nos usque emanet. Sed quaeri potest cur nam piorum animas, postquam e corporibus migrarunt, in carcere collocet. Mihi quidem cpuXaxig potius speculam significat in qua aguntur vigiliae, vel ipsum excubandi actum. Nam saepe ita capitur apud Graecos, et sensus optime fluet, pias animas in spem salutis promissae fuisse intentas, quasi eminus eam considerarent. Neque enim dubium est quin ad hunc scopum sancti patres tam in vita, quam post mortem, suas cogitationes direxerint. Verum sicui placeat retinere carceris nomen, non male conveniet. Sicuti enim dum vivebant, lex illis (teste Paulo [Gal. 3, 23]) quaedam arctior fuit custodia, in qua detinebantur: ita post mortem sollicito Christi desiderio constringi oportuit: quia nondum spiritus libertatis plene exhibitus erat. Ergo expectationis anxietas illis fuit veluti carcer. Hactenus apostoli verba cum re ipsa et filo argumenti belle congruunt: sed quod sequitur nonnihil habet difficultatis. Neque enim hic fideles, sed incredulos solos commemorat. Quo videtur tota illa superior expositio everti. Hac ratione adducti quidam, putarunt nihil hic dici aliud, nisi incredulos, qui olim piis molesti infestique fuerant, spiritum Christi iudicem expertos esse. Quasi hoc argumento consoletur Petrus fideles, quia Christus etiam mortuus poenas de ipsis sumpserit. Sed eorum errorem convincet quod proximo capite videbimus, mortuis evangelium praedicatum, ut vivant secundum Deum spiritu : quod peculiariter in fideles competit. Porro certum est, idem quod nunc dicit, illic repetere. Deinde non animadvertunt hoc praecipue velle Petrum, quemadmodum potentia spiritus Christi vivificam se in ipso ostendit, et talis a mortuis fuit cognita, talem etiam erga nos fore. Yidendum tamen quorsum hoc spectet, quod incredulos tantum nominat. Videtur enim dicere, Christum in spiritu apparuisse iis qui olim fuerant increduli. Atqui ego aliter distinguo: tunc quoque permistos fuisse incredulis pwros Dei cultores, imo eorum multitudine fere opertos. Discrepat (fateor) ab hoc sensu graeca syntaxis: debuerat enim Petrus, si hoc vellet, genitivum absolutum ponere. Sed quia apostolis novum non est liberius casum unum ponere alterius loco9 et videmus Petrum hic confuse multas res simul coacervare: nec vero aliter aptus sensus elici poterat : non dubitavi ita resolvere orationem implicitam: quo intelligerent lectores, alios vocari incredulos, quam quibus praedicatum fuisse evangelium dixit. Postquam ergo1) dixit Christum se mortuis manifestasse, mox addit: quum increduli fuissent olim. Quo significat nihil nocuisse sanctis patribus, quod im- *) enim