52:266 apud Deum iniurias nobis illatas deploramus. Quamquam ego non ita subtiliter distinguo, vel saltem aliam distinctionem magis probo, 7tpoaeux* sane Graeci vocant omne genus orationes : dei\aeic autem eas precationum formas ubi certum aliquid petitur. Hoc modo inter se convenirent haec duo nomina, tanquam genus et species, evxeuCetc vocare solet Paulus quas alii pro aliis suscipimus preces. Pro quo latina translatio habet intercessiones. Quamquam Plato in Alcibiade secundo aliter accipit, nempe pro se ipso certam precationem concipere. In ipsa autem libri inscriptione et compluribus locis satis, quod dixi, ostendit TCpoasu^v nomen esse generale. Sed ne plus aequo laboremus in re non necessaria, Paulus (meo iudicio) simpliciter iubet, quoties publicae orationes habentur, supplicare et deprecari pro omnibus, etiam qui in praesentia nihil nobiscum habent coniunctionis. Neque tamen supervacua est verborum congeries: sed mihi videtur Paulus consulto tres voces in eundem finem simul coniungere, ut precandi studium et assiduitatem magis commendet, ac vehementius urgeat. Scimus enim quanta sit in hoc pietatis officio nostra segnities. Nihil igitur mirum si eam pluribus stimulis excitet spiritus sanctus per os Pauli. In g r a t i a r um actione nihil est obscurum. Nam quemadmodum vult infidelium salutem commendari Deo, ita et propter laetos eorum ac prosperos successus gratias agi. Ista enim admirabilis Dei bonitas quam quotidie ostendit, quum solem suum oriri facit super bonos et malos, digna est quam laude prosequamur: et caritas nostra usque ad indignos extendere se debet. 2. Pro regibus. Nominatim de regibus meminit et magistratibus reliquis, quia prae aliis exosi esse poterant apud Christianos. Quotquot enim erant illo tempore magistratus, totidem erant quasi iurati Christi hostes. Poterat igitur obrepere ista cogitatio, non esse pro illis orandum qui totas vires opesque suas conferrent ad oppugnandum Christi regnum, cuius propagatio in primis optanda est. Occurrit autem apostolus, ac diserte iubet pro illis etiam precari. Et certe non efficit hominum pravitas quominus amanda sit Dei institutio. Proinde quum magistratus ac principes Deus ad conservationem humani generis creaverit, utcunque multi degenerent a divina ordinatione, non tamen cessare propterea debemus quin et amemus quod Dei est, et salvum cupiamus. Haec causa est cur debeant fideles, in quacunque regione degant, non modo legibus et magistratuum imperio parere, sed in suis etiam precibus eorum salutem commendare Deo. Dicebat Israelitis Ieremias (29, 7): Orate pro pace Babylonis : quoniam in pace eius pax vestra. Haec universalis est doctrina, ut ordinatas a Deo potestates cupiamus salvas et pacatas stare. Ut placidam. Proposita utilitate stimulum nobis