50:266 trarium est spirituali Christi regno, mundus est: quia ad veterem hominem pertinet. Vel, ut uno verbo dicam, mundus est quasi obiectum et scopus veteris hominis. Eum sibi crucifixum dicit Paulus : quo sensu alibi (Philip. 3, 8) testatur, omnia se reputasse pro stercoribus. Crucifixio enim mundi est contemptus et abiectio. Addit vicissim se mundo crucifixum: quo intelligit, sibi susque deque esse, quod nihili fiat, sitque tanquam in nihilum redactus: quia nihil ad mortuum pertineat, vel certe se mortificatione veteris hominis renuntiasse mundo. Nam quod quidam exponunt: si mundus me anathema et catharma reputat, ego vicissim illum damno et exsecrationi habeo: mihi videtur esse paulo remotius a mente Pauli. Iudicium tamen erit penes lectores. 15. Nam in Christo neque circumcisio. Ratio est cur sit mundo crucifixus, et mundus illi: quia in Christo, cui insitus est, solum valet nova creatura. Alia igitur omnia facessere, imo interire oportet. Intelligo, quae renovationem spiritus impediunt. Hoc est quod dicit etiam in secunda ad Corinthios (5, 17): Si quis in Christo, nova sit creatura: hoc est, si quis censeri vult in Christi regno, ille reformatus sit Dei spiritu: non vivat amplius sibi nec mundo, sed sit suscitatus in novam vitam. Cur autem inde inferat, neque circumcisionem, neque praeputium, ante dictum est: quia scilicet veritas evangelii omnes legis figuras absorbeat et exinaniat. 16. Quicunque hac regula. Quicunque tenent hanc regulam, inquit, bene illis sit ac feliciter. Fausta haec precatio approbationis quoque signum est. Significat igitur amandos esse et omni favore prosequendos, qui talem doctrinam afferunt: contra vero, qui ab ea discedunt, indignos esse qui audiantur. Nomen regulae posuit ad exprimendum certum et perpetuum tenorem, cui insistere debent omnes pii evangelii ministri. Quemadmodum enim architecti quae exstruunt aedificia ad normam exigunt, ut singulae partes iusta proportione inter se ac symmetria cohaereant : ita canonem assignat verbi ministris, quo rite et ordine ecclesiam aedificent. Hic locus miram alacritatem addere debet tam fidis et sinceris doctoribus, quam universis qui ad illorum regulam formari se patiuntur, quod audiunt se per os Pauli a Deo benedici. Non est quod papae fulmina tam timeamus, si pacem et misericordiam Deus e coelo nobis promittit. Verbum ambulare tam ministro quam populo commune esse potest: tametsi praecipue in ministros competit. Futurum verbi tempus ad notandam perseverantiam positum est. Super Israelem Dei. Irridet oblique vanam pseudoapostolorum iactantiam, qui de carnali Abrahae progenie superbiebant. Duplicem itaque facit