49:266 rebus spiritualibus. Quamquam certe paucis verbis summam eius complexus est: nempe ut nobis bene conscii apud Dominum quiescamus, ac vero conscientiae gaudio fruamur, idque per spiritum sanctum in nobis habitantem. Sed tamen (ut dixi) pauca haec praesenti argumento accommodavit : nam qui verae iustitiae factus est particeps, is summo et inaestimabili bono fruitur, nempe tranquillo conscientiae gaudio. Qui cum Deo pacem habet, quid amplius desiderat? Quod pacem coniungit gaudio, mihi yidetur modum exprimere spiritualis eius gaudii, quia utcunque torpeant reprobi, vel se efferant, non aliter tamen1) laeta et hilaris conscientia redditur quam ubi2) Deum sibi pacatum et propitium sentit : nec vero3) nisi ex illa pace solidum gaudium. Quamquam autem operae pretium est, ubi de tantis rebus fit mentio, spiritum autorem praedicari : tamen hoc loco tacite opponere spiritum voluit rebus externis: ut sciamus, absque ciborum usu nobis integra constare, quae ad Dei regnum spectant. 18. Qui enim per haec. A consequenti ductum est argumentum: fieri enim non potest, ubi quispiam4) Deo acceptus est ac hominibus probatus5), quin perfecte in ipso vigeat ac floreat regnum Dei: qui tranquilla placidaque conscientia per iustitiam servit Christo, tam hominibus quam Deo se approbat. Ubi ergo est iustitia et pax et gaudium spirituale, illic regnum Dei suis omnibus numeris est absolutum : rebus ergo corporeis non constat. Porro gratum hominem Deo esse dicit, qui eius voluntati obsequitur. Hunc probatum hominibus testatur, quia non possunt non reddere testimonium virtuti quam oculis cernunt. Non quod semper filias Dei parcant improbi: imo ubi nulla est occasio, multa in eos probra evomunt et immeritos infamant fictis calumniis: denique recte facta, maligne interpretando, in vitium detorqueat. Sed Paulus hic de sincero iudicio loquitur, cui nulla est admissa morositas, nullum odium, nulla superstitio. 19. Proinde quae pacis sunt et aedificationis mutuae sectemur: 20. ne propter cibum destruas opus Dei. Omnia quidem pura, sed malum est homini, qui per offensionem vescitur. 21. Bonum est non edere carnem^ nec vinum bibere, nec aliud facere in quo frater tuus concidat, vel offendatur, vel infirmetur. 19. Proinde quae. Quantum potest, revocat nos a nuda ciborum consideratione ad illa maiora, quae primum locum in omnibus actionibus nostris habere, *) quo 2) quum scilicet 3) non emin 4) ut qui * 5) non habeat ea, quae ad regnum Dei pertinent 20