29:266 mundo illata ex monachorum votis, perpetuam castitatem aut continentiam voventium, quam detestandus finis, quod sola opinione eiusmodi vota niterentur? Et tamen hoc sibi permissum a Deo dicunt, quasi vero continentiam in sua potestate habeant: qua in re non modo condemnandi sed exsecrandi ac detestandi sunt. Namque non coniugatos oportet necessario Deo ad coniugium ipsos vocanti obsequi, neque pertinaciter quod donum non habent sibi polliceri. Quare voventes oportet diligenter hoc providere, ut dona quae acceperint sola offerant, et pro illis Deo gratias agant. Denique finis etiam votorum observandus, ne nimirum illis Deum obligari posse nobis persuadeamus : sed tantum ut pro acceptis beneficiis gratias agamus, et gratum animum testantes sacrificia laudis et gratiarum actiones offeramus. Haec itaque si habuerimus, tunc vovere licebit: verumtamen sobrietas optima erit illorum regula. Nam inconsiderate voventes temeritatis notam vix possunt effugere. Quare quum veteres quaedam vovisse legimus, ne fuisse id ordinarium illis putemus: sed ingenti quadam necessitate, aut summis difficultatibus pressos sese istiusmodi votis ad preces ardentiores, donec voti facti essent compotes, adstrinxisse sciamus. Sic Iacobum in terra peregrina consilii inopem et omnium egenum sine praesenti Dei auxilio, vovisse Deo legimus decinam bonorum in haec verba: Mi Deus, si reversus fuero in pace ad domum patris mei, denique fuerit mihi Iehova in Deum, quidquid dederis mihi} eius decimas omnino dabo tibi. Quid aliud votum istud quam animi grati testificationem continet, Iacobo sic palam faciente bonitatis Dei memoriam animo suo pernitius infixam, et nulla, si redux in patriam et paterna bona fuerit, unquam oblivione delendam? Atqui ne pedem quidem terrae tunc in ea regione habebant in sua potestate, vel ipse, vel parentes: sed divina fretus promissione de terra illa olim possidenda, fidem ac gratudinem testabatur. Idem esto de reliquis sanctorum votis iudicium. Quamobrem papistarum ridiculae de votis Deo reddendis vociferationes. Neque enim quicum nobis sit negotium satis considerant, Deumque ludificari velut infantem cogitant: cuius tamen adeo veneranda maiestas est, ut ipsi grata et accepta solum vota nuncupanda sint, nostraque tenuitas agnoscenda, ne arroganter nobis quae sibi soli Deus vendicat arrogemus. Nos vero quum sic voverimus, facile vota praestabimus, non alium in finem, quam vere et ex animo coram Deo testatur], nos omnium quae accepimus bonorum memores uni illi accepta ferre, et pro illis gratias immortales agere. Et de votis hactenus. Caeterum ut de peculiari Annae voto dicam, licitum id ipsi fuisse ex ipsa lege divina manifestum est. Nominatim enim in ea parenti tale votum