15:266 et a nostre redempteur Iesus Christ. Et quant nous aurons congneu quainsi est, nous mettrons peine, comme nostre debvoir est, de leur fournir ung homme propre et idoine a faire cest office. Le ll doctobre 1554. 2) Iehan Calvin, au nom de tous ses freres. 2029. CHECUS CALVINO. Cum popularibus quibusdam Patavii haeret, tranquillus quidem sed et a publica religionis prosessione impeditus et ad otium sine bonis libris condemnatus. (Ex apographo Bib. Paris. Coll. Dupuy Vol. 102, fol. 89.) Doctissimo viro Domino Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori amico suo in Domino carissimo. Genevae. Magnum sane me studium civitatis et religionis vestrae tenet, qui in tam perdita et profligata republica 1) versor, ut dicam ex magnitudine vitiorum vitia exhorrescere, et rarum aut nullum pietatis, honestatis aut humanitatis exemplum discam. Multi scio sunt privatim boni, sed quanti est in media et frequenti bonorum concione laudare Dominum ! Hic etiam si honesti sunt, tamen hoc quod sunt profiteri non possunt: qui autem vel libidini sese aut alicui intemperantiae dederunt, non modo domi se eo gloriantur, sed etiam in vulgus sese venditant. Sed quum mihi necesse sit rerum mearum exitum2) aliquem videre, in quo conficiendo tardos amicos, acres inimicos habeam, hic mihi sedem cum reliquis Anglis permultis ad tempus statui: ubi inter tot mala, quae bonorum amicos vexant et sollicitant, ea libertas quae malis exitio est, nobis saluti exsistit. Dum enim fere quodlibet licet, quibus moderatus est animus et cum timore Dei coniunctus, hi ad nullum perniciosum cultum coguntur, sed quamvis bonarum rerum solatio destituantur, malarum tamen religionum venerationem refugere possunt. Hoc unum me male habet, quod boni 2) La traduction latine de Beze porte la date du Ir Octobre. 2029.1) Patamwm ad Venetorum ditionem pertinebat. Cf. etus ep. N. 1975 et Strypii Vit Checi p. 96. 2) Bona eius propter absentiam fisco adiudicata fuerant