9:265 265 AD NEBULONIS CALUMNIAS. 266 eum intra permissionis fines includit, depellit iudicis officio. Male et indigne sacerdotio abusi erant filii Heli, pereunt Philisthinorum manu. Permissu Dei hic canonicus interpres1) hoc factum esse diceret, [pag. 25] Quid autem scriptura? quia voluit Deus occidere ipsos. En quo furoris barbaros omnes rapit suus furor, quos nulla religio, nullus pudor, nulla modestia cohibet, quin Deum et homines suis commentis subiiciant. Quia autem absurdum esset contra Dei voluntatem fieri, quia liberum sit prohibere si quid fieri nolit: in hoc obiecto diluendo quam ingeniosus sit artifex,2) paucis videndum est. Primo, ridiculum esse dicit hoc quaerere: cur non ergo talis Augustino contigit monitor, ne se hoc quaerendo ridiculum faceret? Nam hoc argumento non semel probat occulta Dei providentia efficaciter regi quidquid in terra geritur, nec colligere dubitat, Deo volente omnia fieri: quia testatur Psalmista, Deum in coelo sedentem facere quaecunque vult (Psal. 115, 3). Sed cur ridicula est ista quaestio? Respondent, fas non esse ab eo exigere factorum suorum rationem. Sed cur in toto huius causae statu hanc modestiam [pag. 26] ipse non servat? Unde enim furiosi isti clamores et tumultus? nisi quia Dei iudicia superbi et indocti homines fastidiose reiiciunt: quia non ca- 1) ce bon expositeur suyvant sa reigle. 2) quelle est la subtilite de ce Reformateur.