52:265 265 CAPUT IL 266 nide Satanae degere necesse est, dum ecclesiae reconciliatus ad Christum redeat. Unum excipio, quod pro mali atrocitate perpetuum istis anathema denuntiare potuit: de quo nihil tamen ausim pro certo asserere. Sed quid sibi vult proxima particula, ut discant non maledicere? Nam qui ab ecclesia eiectus est, plus licentiae sibi usurpat : quia tanquam communis disciplinae iugo solutus petulantius insurgit. Eespondeo, utcunque exsultet eorum improbitas, aditum tamen praecludi, ne sua contagione gregem inficiant. Nam eo maxime nocent improbi, dum eiusdem fidei praetextu se insinuant. Nocendi ergo facultas illis eripitur, dum notantur publica infamia, ut nemo simplicium ignoret profanos esse homines et exsecrandos: ideoque omnes ab eorum communicatione abhorreant. Ipsos etiam interdum contingit, irrogata sibi talis ignominiae nota confusos a protervia desistere. Ergo etiamsi improbiores reddantur aliquando, tamen non semper inutile est ad domandam ferociam remedium. CAPUT U. 1. Adhortor igitur ut ante omnia fiant deprecationes) obsecrationes) interpellationesi, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, 2. pro regibus et omnibus in eminentia constitutis, ut placidam et quietam vitam degamus cum omni pietate et honestate. 3. Hoc enim bonum et acceptum coram salvatore nostro Deo, 4. qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. 1. Adhortor igitur. Haec pietatis exercitia continent nos atque etiam confirmant in sincero cultu Dei ac timore, foventque bonam conscientiam, de qua dixerat. Quare non abs re illativa particula utitur: quia ex superiore praecepto exhortationes istae pendent. Ac initio quidem de publicis orationibus disserit: quas iubet non pro fidelibus modo concipi, sed pro universo genere humano. Poterant enim nonnulli ita secum reputare, Cur de infidelium salute essemus solliciti, quibuscum nihil est nobis necessitudinis? Nonne satis est, si fratres pro fratribus mutuo oremus, ac commendemus Deo totam suam ecclesiam? Nihil enim ad nos extranei. Huic sinistrae opinioni occurrit Paulus, ac iubet Ephesios suis precibus complecti omnes mortales, nec eas ad corpus ecclesiae restringere. Porro quid inter se differant tres species ex quatuor quas Paulus enumerat, fateor me non penitus tenere. Puerile quidem est, quod Pauli verba Augustinus ad ritus suo tempore usitatos detorquet. Simplicior est eorum expositio qui deprecationes esse putant, quibus petimus liberari a malis: obsecrationes, quibus utilia nobis poscimus: interpellationes, quibus