29:265
265
1N
L
LIB.
SAMUEL.
CAP.
I.
266
causa
ortus
videatur,
Deus
tamen
eam
ad
tam
ardentes
preces
excitari
in
longe
alium
finem
quam
ipsa
cogitaret
voluit,
ut
nempe
Samuelem
futurum
populi
sui
iudicem
ac
prophetam
impetraret.
Saepe
quidem
viros
quosdam
magnis
rebus
praefecit,
et
in
summam
dignitatem
extulit,
nulla
stirpis
aut
nativitatis
nota
illustres,
ut
in
ipsis
suam
virtutem,
gloriam
et
misericordiam
faceret
magis
conspicuam.
Sic
Iephthe,
licet
ortus
ex
concubina,
res
tamen
magnas
et
memorandas
gessit,
Deum
fideliter
coluit,
deque
rebus
magnis
prophetias
edidit.
Sed
etiam
saepe
contra
viros
ab
utero
sanctos
excitavit,
ex
quibus
appareret,
eos
quorum
ad
ecclesiae
liberationem
uteretur
opera
vere
a
Deo
delectos.
Hoc
in
Ioanne
Baptista
conspicuum:
quem
oportebat
esse
praeconem
adventus
filii
Dei
in
carnem,
ut
homines
tempestive
ad
eum
excipiendum
per
praeconium
ipsius
excitarentur.
Patrem
eius
Zachariam
mutum
etiam
propter
incredulitatem
fieri
oportuit:
qui
recepto
vocis
usu,
prophetias
insignes
edidit.
Ita
Deus
non
dubiis
signis
ad
hunc
infantem
quum
adolevisset
tanquam
a
Deo
missum
excipiendum
suos
excitavit:
et
quo
maioribus
donis
ornavit,
tanto
maiorem
autoritatem
eius
praeconio
conciliavit.
Idem
esto
de
Samuele
iudicium,
a
Deo
designato
iudice
et
propheta,
ut
populi
sui
memor
fuisse
agnosceretur,
et
populus
in
spem
meliorem
erigeretur,
fore
nimirum
ut
misera
conditio
illa,
in
qua
videbatur
a
Deo
plane
derelictus,
in
meliorem
statum
immutaretur.
Transeamus
ad
illa
prophetae
verba,
quibus
Anna
dicitur
votum
Deo
vovisse,
fore
ut
si
Deus
illi
prolem
masculam
largiretur,
daret
eum
Domino
omnibus
diebus
vitae
eius,
ac
Nazaraeus
esset:
hic
est
enim
sensus
horum
verborum,
novaculam
non
adscensuram
super
caput
eius,
quod
in
Samsonis
historia
declaravimus.
Quod
attinet
ad
vota,
fuse
de
illis
in
historia
Iudicum
egimus,
ubi
quomodo
et
in
quem
finem
vovere
nobis
liceat
docuimus.
Nam
in
Iephthe
casu
praeclarum
habemus
exemplum,
quam
cautos
homines
in
vovendo
esse
oporteat,
ne
quid
temere
inter
vovendum
illis
excidat.
Quin
imo
si
quid
temere
in
vovendo
exciderit,
irritum
esse
oportere
diximus.
Pertinacia
siquidem
est,
non
constantia
ad
mentis
conceptiones
constanter
servandas
fidem
quae
Deo
debetur
adulterare.
Nam
ita
vovendum
est,
ut
ad
Dei
voluntatem
vota
nostra
exigamus.
Quare
haec
de
votis
pauca
hoc
loco
dicenda.
Primum,
ea
vovenda
quae
Deo
grata
et
accepta
fore,
minime
quidem
ex
quadam
opinione
aut
divinatione,
sed
eius
ipsius
ore
docti
cognovimus.
Nisi
enim
vota
ad
divini
verbi
regulam
appendantur,
irrita
et
inania
fore
certum
est.
Deinde
cavendum,
ne
supra
vires
aliquid
Deo
voveamus,
sed
ea
quae
ab
ipso
acceperimus
grato
vicissim
animo
offeramus.
Quanta
enim,
quaeso,
facinora
|