20:265 265 1564 MART. 26S verende in Christo pater, tecum communicanda duxi. Deum rogo ut te ecclesiae suae restituat et diu incolumem conservet. Vale, reverende in Christo pater, et meis verbis salutare digneris clarissimum virum D. D. Theodorum Bezam. Curiae 16. Martii anno 1564. Tui observantissimus Ioannes Fabricius ecclesiae Curiensis minister. 4084. CALVINUS SPINAE. Gratulatur ei restau/ratam valetudinem, et monet eum ut in aliqua firma statione ministerio fungatur. Porro multa habet de Perroteo supra memorato. (Apographon recentius in Bibi. nation. Paris. Cod. Dupuy 102, fol. 48 sine subscriptione.) D. de Spina. Etsi te prorsus convaluisse mallem pristinumque vigorem recuperasse, gaudeo tamen te ferendis docendi et peregrinandi laboribus esse parem. Nec dubito quin pro summa quae ecclesias urget necessitate vires quae respondeant animo Deus tibi suppeditet. Restat ut de certa statione aliquid tandem statuatur: quia neque publice neque privatim conducit locum saepius mutare: quod te quidem sponte facturum scio: sed aliorum causa breviter te monendum duxi, qui non desinent, si eorum votis obsequaris, te huc illuc subinde distrahere. Quod ad Renatum Perroteum spectat, semper audivimus, hominem esse sanae doctrinae, nec ulla errorum labe infectum, alienum etiam ab improbis factionibus, tantum in eo desideratam fuisse animi magnitudinem dignam Christi ministro. Sive mollities hominem retinuit, sive nimia cura rei domesticae, non satis cordate visus est officio suo satisfacere. Denique existimatus est non omnino malus. Recte tu quidem sentis, absurdum esse ut nunc ecclesias deserant ipse et similes: quum antehac, ubi videbant servos Dei vel indigne profligari vel ultro se abdicare, pluris duxerint otium suum et commoda quam officii fidem. Et certe nunc ubi melior alibi spes affulget, nimis cupide e nidis suis transudant.* Hoc totum libere homini exposui: nec quidquam tergiversanti profecit: quia omnes eius praetextus refellere promptum erat. Hic nuncius parum con-