1:265 PRAEFATIO AD REGEM GALLIAE. 7, 18 et 8, 50), perperam censentur miracula, quae alio quam ad illustrandum unius Dei nomen trahuntur. Et meminisse nos decet, sua esse satanae miracula, quae tametsi praestigiae sunt, magis quam verae virtutes, sunt tamen eiusmodi, quae imprudentes et imperitos deludant. Magi et incantatores miraculis semper claruerunt. Idololatriam stupenda miracula aluerunt; quae tamen nec magorum, nec idololatrarum superstitionem nobis approbant. Atque hoc olim ariete vulgi simplicitatem concutiebant Donatistae, quod miraculis pollerent. Idem ergo nunc nostris adversariis respondemus, quod tunc Donatistis Augustinus: 1) Dominum contra istos mirabiliarios cautos nos fecisse, quum praedixit (Matth. 24, 24) venturos pseudoprophetas, qui signis ingentibus et prodigiis 2) in errorem electos, si fieri posset, inducant. Et Paulus (2 Thess. 2, 9) admonuit, antichristi regnum futurum cum omni potentia et signis et prodigiis mendacibus. At haec inquiunt, miracula non ab idolis, non a maleficis, non a pseudoprophetis, sed a sanctis fiunt. Quasi vero non noverimus hanc esse satanae artem, transfigurare se in angelum lucis (2 Cor. 11, 14). Olim Aegyptii sepultum apud se Ieremiam sacrificiis aliisque divinis honoribus prosequuti sunt. 3) Nonne sancto Dei propheta ad idololatriam abutebantur? et tamen tali sepulcri veneratione consequebantur, ut curarentur a tactu serpentum. 4) Quid dicemus? nisi fuisse hanc, semperque fore iustissimam Dei vindictam, iis qui dilectionem veritatis non receperunt, mittere efficaciam illusionis, ut credant mendacio? (2 Thess. 2, 10 et 11). Miracula ergo nobis minime desunt, eaque certa nec cavillis obnoxia. Quae autem illi pro se obtendunt, merae sunt satanae illusiones, quando a vero Dei sui cultu, ad vanitatem populum abducunt. Praeterea calumniose nobis patres opponunt (antiquos et melioris adhuc saeculi scriptores intelligo) ac si eos haberent suae impietatis suffraga- 1) In Ioannem tractat. 13, 17. 2) signis mendacibus variisque prodigiis 1543 seqq. 3) Hieron. in praef. ad Ierem. 4) ut curationem a tactu serpentum putarent iustam illius mercedem esse 1559.