7:264 per summam nequitiam turpiter dissipari [pag. 53] vident, ad vindicandum hoc sacrilegium manus admoveant? Hoc primum quaeritur, in quem usum destinata sint ecclesiae bona: deinde, quorum sit dispensatio: tertio, si vitium sit in ordinaria dispensatione, quod severa correctione opus habeat, a quibus adhibendum sit remedium. De hoc postremo cogniturum se imperator de ordinum sententia promisit. Nunc iudicare promptum est, quam tumultuandi causam habeat Frenesius. 11) Subaudiendum est epitheton: sunt enim Protestantes extra ecclesiam, sed papalem. Damnati, sed causa incognita. Si autem verum est esse veram ecclesiae unitatem, ubi est sincera Christi veritas, ubi integer et doctrinae et animorum in Christo consensus cum omnibus piis: ab ecclesia certe alieni non sunt Protestantes. 12) Imo quis vel princeps, vel privatus, si modo scintillam christiani zeli habeat, non cupiat quam primum rebus ita misere collapsis succurri? Quis autem non intelligat, frustra a papa exspectari quidquam opis? Suam ergo impietatem prodat oportet, qui tam necessarium remedium a Caesare quaesitum esse aegre ferat. Sed bene habet, quod se de conductis quibusdam mancipiis loqui continuo post declarat. [pag. 54] 13) Ego vero scire velim, quid tandem istorum pugnet cum Christi institutis, et recto ecclesiae ordine. Audio quidem hoc dici, sed a quo? Si diabolus pater est mendacii, quis eius vicario fidem habebit? 14) Miram vero metamorphosin. Tam enim religiosus coepit2) esse papa, ut datam Protestantibus pacem esse quum audit, totus horreat. Sed 1) Sic scripsit editio princeps, quam sequuntur Gallasius et versio gallica, et quidem bene, quum autor historiam 2 Hegg. 22, 3 seqq. respiciat Beza corrent: Ioas, aliud factum respiciens quod narratur 2 Megg. 12, ess. et ste habent edd. rece. 2) Princeps habet: cupit.