52:264 hoc fonte manavit: quia in aliis ambitio, in aliia avaritia sincerum Dei timorem obruebat. Mala igitur conscientia omnium haereseon mater. Et hodie permultos videmus, quia rectam fidem non sincera amplexi fuerant, pecudum instar ad Epicureorum deliria rapi, ut ipsorum hypocrisis detegatur. Quin etiam quum passim grassetur Dei contemptus, et flagitiosi perditique omnium fere ordinum morea demonstrent nihil aut quam minimum esse integritatis in mundo, valde timendum est ne brevi luxf quae accensa fuerat, exstinguatur, et paucissimia Deus puram evangelii intelligentiam relinquat. Metaphora a naufragio sumpta aptissime quadrat. Nam innuit, ut salva fides ad portum usque perveniat, navigationis nostrae cursum bona conscientia regendum esse: alias naufragii esse periculum: hoc est ne fides mala conscientia, tanquam gurgite, iu mari procelloso mergatur. 20. Hymenaeus et Alexander. Priorem iterum nominabit in secunda epistola: ubi etiam naufragii, quod fecerat, species notatur. Dicebat enim resurrectionem esse factam. Credibile est Alexandrum quoque tam absurdo errore fuisse dementatum. Et hodie miramur si quosdam variis praestigiis deludat Satan, quum unum ex Pauli comitibus tam horrendo praecipitio periisse cernamus? Caeterum ambos Timotheo nominat tanquam homines notos. Ego quidem non dubito quin hic ille sit Alexander cuius mentionem facit Lucas Actorum 19, 33, qui tumultum ficta et profana sua oratione composuit. Erat autem Ephesius. Et hanc epistolam diximus maxime scriptam fuisse Ephesiorum causa. Nunc audimus qualem habuerit exitum. Audientes colamus bona conscientia fidei nostrae possessionem, ut salva nobis ad extremum maneat. Quos tradidi Satanae. Quemadmodum diximus in quintum caput prioris epistolae ad Corinthios, sunt qui interpretantur extraordinariis flagellis fuisse coercitus: idque referunt ad Sovajuv, cuius meminit Paulus eiusdem epistolae capite 12, 28. Nam ut dono sanationis praediti erant apostoli ad testandam erga pios Dei gratiam et beneficentiam: ita adversus impios et rebelles armati erant potentia, vel ut vexandos diabolo traderent, vel ut aliis flagellis in eos animadverterent. Cuius potentiae specimen edidit Petrus in Anania et Sapphira: Paulus vero in Bariesu mago. At mihi de excommunicatione exponere magis placet : nam ut credamus aliter quam excommunicatione castigatum fuisse Corinthium illum incestum, nulla probabilis coniectura affertur. Si autem excommunicando, Satanae tradidit Paulus,, cur non eadem loquutio idem hic valebit? Adde quod vim excommunicationis optime explicat. Nam quum in ecclesia sedem regni sui habeat Christus* extra non est nisi Satanae dominium. Proinde qui ab ecclesia exterminatur, eum tantisper sub tyran-