50:264 tiores illos ad lectionem reddat. Nam quo plus susceperat laboris eorum causa, eo debebant magis accendi ad legendum, non perfunctorie, sed exactissimo studio. 12. Quicunque volunt placere. Primum, placere in carne velle est ambitiose aucupari hominum gratiam, non aedificationis causa. Et verbum compositum usurpat, quod significat blandi vultus ac sermonis illecebris esse gratiosum. Accusat ergo ambitionis pseudoapostolos, ac si diceret: Vultisne scire quales sint, qui necessitatem circumcisionis vobis imponunt? quid spectent, quid venentur? Erratis, si putatis ipsos pio aliquo zelo impelli: sed hominum favorem acquirere vel fovere volunt hac mercede. Nam quum Iudaei essent, volebant gentis suae gratiam hoc modo retinere, vel saltem deflectere odia. Ita solent fere ambitiosi serviliter iis blandiendo, per quorum gratiam emergere se posse sperant: insinuant se in illorum animos, ut deiectis melioribus soli regnent. Hoc pravum consilium detegit Galatis, ut sibi caveant. Tantum utne persequutionem. Crucem Christi rursum vocat puram evangelii praedicationem. Sed alludit ad eorum delitias, quod Christum docere vellent absque cruce. Haec enim causa erat cur tam infesta rabie ferrentur Iudaei adversus Paulum, quod ferre non poterant defectionem a caeremoniis. Isti ergo ut persequutionem fugerent, adulabantur Iudaeis. Quod si legem servassent ipsi, fuisset tolerabilius: sed totam ecclesiam privatae suae tranquillitatis causa, turbabant: tyrannicum iugum imponere conscientiis non dubitabant, ut a corporali molestia immunes essent ac liberi. Ergo crucis metu veram praedicationem crucis adulterabant. 13. Neque enim circumcisionem habentes. Vetus interpres et Erasmus habent qui circumciduntur. Sed quia de solis doctoribus Paulum loqui existimo, non generaliter de omnibus: vitandae ambiguitatis causa ita reddere malui. Sensus est igitur: non faciunt hoc zelo legis, quod vos obstringunt caeremoniarum iugo. Nam cum sua circumcisione legem non servant. Praetextu quidem legis exigunt ut circumcidamini: sed quum circumcisi sint ipsi, non praestant quod iniungunt aliis. Caeterum dubium est, quum negat eos legem s e r v a r e , de tota lege intelligat an de caeremoniis. Sunt enim qui ita exponant, ne illos quidem legi satisfacere, quia sit onus importabile. Sed potius eos malae fidei insimulat, quia secure legem contemnerent, quoties abesset invidia: quae pestis nunc quoque passim grassatur. Nam hodie plures reperias, qui papatus tyrannidem ambitione quam conscientia defendant. Loquor de aulicis apostolis et quicunque nidorem culinarum sequuntur. Tanquam ex tripode pronuntiabunt, sanctae romanae ecclesiae reverenter observanda esse statuta. Quid ipsi interim? nihilo pluris