49:264 nihil sensu variat quod hic habet Paulus confitebitur. Voluit enim simpliciter affirmare Dominus, cunctos homines non modo agnituros suum numen, sed confessionem obedientiae edituros, et ore et externo corporis gestu, quem per genuflexionem designavit. 12. Unusquisque igitur. Conclusio haec ad humilitatem ac submissionem nos revocat: unde etiam statim infert, ut ne iudicemus alter alterum: quia nobis fas non est1) iudicandi vices usurpare, quos subeundi pariter iudicii et reddendae rationis manet necessitas. Ex varia autem significatione verbi iudicare eleganter deduxit antanaclasin. Priore enim loco vetat ne iudicemus condemnando: altero iubet ut iudicium omne rationis conferatur ad vitandam offensionem. Oblique enim perstringit malignos istos censores, qui huc conferunt totum suum acumen, ut aliquid carpendum inveniant in fratrum vita. Ideoque iubet potius ad cavendum intentos esse, quia suo neglectu saepe fratres suos vel praecipitant vel impellunt in aliquod offendiculum. 14. Novi et persuasus sum in Domino Iesu, nihil commune per se esse: nisi qui existimat aliquid esse commune, ei commune est. 15. Verum si propter cibum frater tuus contristatur: iam non secundum caritatem ambulas. Ne cibo tuo illum perdas, pro quo Christus mortuus est. 16. Ne vestrum igitur bonum hominum maledicentiae sit obnoxium. 17. Non enim est regnum Dei esca et potus: sed iustitia, et pax, et gaudium in spiritu sancto. 18. Qui enim servit per haec Christo, acceptus est Deo et probatus hominibus. 14. Novi, ete. Quo praeveniat eorum obiectionem2), qui huc usque profecerant in evangelio Christi, ut non discernerent inter cibos: quid de cibis ipsis sentiendum sit, si in se considerentur, primum demonstrat: deinde subiicit, quid peccari possit in circumstantia usus Pronuntiat ergo, rectae ac purae conscientiae nullum cibum esse impurum: neque ullum impedimentum esse quominus pure utamur, nisi ab ignorantia et errore: quia, si quis aliquam in cibo immunditiem imaginetur, eo libere uti non potest. Sed paulo post addit, non esse in cibos modo ipsos respiciendum, sed in fratres coram quibus vescimur. Non enim sic debemus usum beneficiorum Dei indifferentem habere, ut non sit caritati subiectus. Perinde igitur valent eius verba ac si diceret: scio mundos esse omnes cibos, ideoque liberos tibi relinquo, sino conscientiam tuam omni Bcrupulo solutam, denique a cibis ipsis non te simpliciter arceo: sed ratione ciborum seposita, volo *) non competit 2) quae praetexi poterat ab iis, qui tantum