29:264 HOMILIA TERTIAl l . Anna votum vovit, dicens, Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem: dabo eum Domino omnibus diebus vitae eius, et novacula non adscendet super caput eius. 12. Factum est autem quum illa multiplicari preces coram Domino, ut Beli observaret os eius. 13. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Existimavit ergo Heli eam temulentam: 14. Dixitque ei: Usquequo ebria eris? amove vinum tuum a te. 15. Sed respondens Anna dixit: Nequaquam^ domine mi: mulier aegra animo sum, et vinum aut potum inebriantem non bibi: sed effundo animum meum coram Iehova. 16. Ne compares ancillam tuam cum ulla femina nequam: nam prae magnitudine meditationis meae et indignationis meae sic loquuta sum hactenus. 17. Tum respondens Heli dixit, Abi cum pace: Deus autem Iisraelispraestet petitionem tuam quam petiisti ab eo. 18. Quae dixit: Inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Quibus gemitibus, et quam ardentibus votis Anna, contumeliis a Peninna coniuge altera Helcanae provocata Deum sollicitant, hactenus audivimus. Quae tamen primo intuitu forte videbuntur indigna Dei conspectu, vel quae in tabulas publicas referantur. Ecquid enim tanti bunt duarum mulierum rixae, ut coram Deo, velut de ingenti facinore litem altera alteri intendat? Ridicula plane potius haec videntur: verum ex iis certissimum divini favoris in exaudiendis nostris precibus testimonium colligimus, quoties ad eum familiariter accedentes velut in eius sinum omnes nostras curas ac sollicitudines coniicimus. Quare agite, quum tanta sit Dei in homines propensio, quidquid molestiarum patimur, quas vix familiarissimis aperuerimus, Deo ipsi patefacere ne vereamur: cuius perpetua sunt in nos beneficia, ac paterna pollicitatio, propinquum sese omnibus in vera fide ipsum invocantibus fore. Cavendum autem, ne, plerosque hypocritas imitati, Deum precemur, pravas nostras affectiones et cupiditates ab ipso cupientes exaudiri: sed potius ea postulemus quae ipsius voluntati consentiunt: quemadmodum docet apostolus, preces nostras voluntati Dei conformes esse oportere, et discendum ex verbo ipsius quid gratum acceptumque illi sit. Caeterum etsi non adeo magni momenti, sed exilia potius quae necessaria nobis iudicamus, videbuntur, ne propterea tamen Dei maiestatem interpellare vereamur. Neque enim dubium est quin omnia sit per* fecturus. Porro licet tantus iste Annae dolor ex levi