20:264 4083. FABRICIUS CALVINO. Praemissis nonnullis de negotio Pellizariorum refert se scripto ab Hispanis quibusdam impetitum esse et quaerit an vel cum proprio periculo respondere debeat. (Ex autographo Cod. Genev. 109, fol. 129.) Amplissimo viro D. D. Ioanni Calvino domino suo et in Christo patri multum reverendo. Genevae. S. Reverendo in Christo pater. Etsi huc nunciatum est de adversa tua valetudine, idque nuncium nos non parum pe turba vi t, tamen quod de divina erga te clementia deque tua valetudine optime speraremus nihilominus scribendum ad te duxi, quum ut tibi significarem tuas quas iam pridem ad me dedisti literas mihi omnes esse redditas, ') tum ut te edocerem D. Ioannem Tscarnerum, civitatis nostrae Curiensis amplissimum consulem, Lugdunum primum et deinceps ad regem quoque proficisci in negotio dominorum Pdlisariorum, hominum tibi no t is sim o r um.2) Est is vir optime de religione nostra meritus, ideoque dignus quem tu dominorum Pdlizariorum nomine literis tuis ad amicos qui versantur in aula regis quantum potes diligentissime iuves. Quod te facturum omnino spero, propterea quod de Christianis omnibus optime mereri tibi inprimis sit iucundum. Quid Philippi Hispaniarum legatus hic apud nos egerit quantumque effecerit ex D. Consule nostro, si nescis, plene intelliges. De rebus meis haec pauca aspergo. Scripserunt duo contra me Hispani impulsu patrum Tridentinorum, quorum scripta acerrima ad vos pervenisse non dubito. Contumeliose tractant vestram ecclesiam: te nominatim et praecipue incessunt. Responsum quod eis debetur magna ex parte absolvi: quod percuperem apud vos aliquando excudi. Tigurini enim, quod Quinquepagicos alioquin infestos experiuntur, hanc fortassis aleam subire nolent, licet nihil in respoaso meo insit quod christianos et cordatos homines offendere possit. De eo quid fieri possit ex te prima occasione audire aveo. Fere qui personae meae timent mihi autores sunt ne respondeam, qui publicum privato anteponunt respondendum censent. Et certe, nisi bonam causam turpiter prodere et deserere velimus, nebulonibus illis respondendum erit. Sed exspecto tamen tuum quoque iudicium quod apud me sacrosanctum est. Haec pauca, re- 4083.1) Unicam habuimus N. 8237. 2) JV. 4030.