15:264 Caeterum hoc tempore de impetranda fratribus illinc aliqua levatione frustra cogitaremus: nisi forte novi quidpiam acciderit: quod nondum despero : itaque imminere occasioni statui. Sed adduci nequeo, ut satagam ante tempus. Ecce etiam de eo qui Gratianopoli4) tenebatur, tristem nuntium a fratre tuo Claudio audies: cuius literas ad te mitto. Quod me tantopere hortaris, ut istuc cum Vireto quam primum veniam: ego vero tibi non concedam, hoc tibi magis esse in votis quam mihi. Sed una est suscipiendae profectionis ratio, si Viretum Bernam usque comiter : quod facere tentabo. Sin vero haec spes me et illum frustrabitur: dimidium saltem eius quod optas assequeris. Imo plus dimidio. Nam me aliqua ex parte secum feret. Consilium interea fratribus non possum aliud dare, nisi ut collegam tuum 5) coram magistratu admoneant, ut se patiatur in ordinem redigi. Quod si pervicaciter recusare institerit, denuntient sibi non esse loco fratris, qui communem disciplinam contumacia sua perturbet: semper hoc in ecclesia valuit, quod veteribus synodis fuit decretum, ut qui subiici communis disciplinae legibus noluerit, munere abdicetur. Neque hic quaerenda est hominum autoritas: quum spiritus sanctus de talibus pronunciaverit, ecclesiam non habere morem contendendi. Valere ergo ipsum iubeant, qui communis societatis iura respuit. Non puto eo usque Satanam istic aut alibi usquam valiturum, ut tantae unius hominis proterviae indulgeatur contempto fratrum omnium iudicio: quod importunitate sua vobis ipse tandem extorserit. Caeterum eventum gubernabit Deus. Utcunque cadat, vestrarum tamen partium omnino est, graviter hanc minime tolerabilem insolentiam severis remediis cohibere. Proderit tamen simul commemorare, quam improbe hactenus patientia lenitateque vestra abusus fuerit: ne ad contentionem subito prosiliisse videamini. Vale, frater integerrime et amice optime. Fratres omnes cum tua familia peramanter salutabis nomine meo. Dominus vos omnes conservet.6) 4) Fortassis est Botomagensis Bie. Le Fevre qui Gratianopoli captus iam Non. Iul. Lugduni periit De alio hoc anno martyre Gratianopolitano historia tacet. 5) Arcuarium, nisi fallimur, de quo Viretus N. 2024. 6) Hanc primis Octobris diebus huius anni tribuendam esse putamus, ex ep. Vireti argumento sumpto, quanquam non omnino certo. Ibi enim de consilio Calvini Bernam proficiscendi nihil.