10.1:264 AD CERTA QUAEDAM CAPITA.1) Dilectissime frater, quia accidit ut plurimum ut in pecunia foenori locanda incidant multa praeter ius et aequum, satis tutum non est si ad tuam quaestionem simpliciter respondeam: quis nempe modus legitimi fructus pecuniae statuendus sit. Fiet enim nonnunquam ut vel minimus fructus ex pecunia percipi non possit sine Dei offensione, et proximi iniuria. Quare me excusatum apud te velim, si nihil hic certum, ut exspectas, praescripsero. Est quidem in hac civitate certus legibus modus constitutus. Sed non inde consequitur ad eum etiam modum fructum pecuniae exigere creditori bona conscientia licere a paupere, unde ille aliquo modo opprimatur. Accedit et illud quod me retinet ne plenius tibi respondeam, quod sciam te hoc a me rogare ea de causa tantum, ut alium quendam redarguas qui omnia hac in parte sibi permittit me in consilium non adhibito: quem etiam fortasse ne audire quidem dignaretur. Illi igitur pro me respondeat regula illa iuris ipsius naturalis, quam Dominus Iesus Christus partem summae legis et prophetarum statuit: ne videlicet faciamus alteri, quod factum non vellemus nobis. Quod ad viduam attinet, si poterit secum liberos abducere, nihil illi pretiosius illorum animabus esse debet. Quare si illi manum porrexerit Dominus, ut ex eo luto aut abysso potius emergat, parum humane, ne dicam christiane fecerit, si illos a tergo reliquerit. Sed quia mihi non liquet quae sit aetas et quae voluntas ac rationes ad iliud conficiendum apposite, illi ea sigillatim expendenda relinquo. Quidquid sit, non potest sponte ilios ita relinquere, quin perpetuum inde moerorem sibi conciliaturam noverit. Maior est in nupta difficultas. Ut enim illa a viro secedat, nisi vi quadam maiore et ad extremum eo redacta, si illam nomine religionis aut alia occasione intolerandum in modum habeat, autor esse non possum. Neque modum illum intolerandum definio, quum domi durius etiam tractari contigerit. Omnem enim tolerantiam exhibuerit oportet, antequam ad illud remedium confugiat. Si vero ab idololatria tuta esse non potest nisi cum aperto vitae periculo, adeoque vir illi instet ut eam persequatur ipsemet, licebit tum illi fuga sibi consulere: non animo divertendi a viro et illius deserendi, utcunque se illi durum et intolerabilem exhibuerit: sed tantum ut evitet apertum periculum. Ac tantisper fieri poterit fa- 1) Ex gallico versum Beza inseruit Tomo Epp. ed, Genev. p. 354, Laus. p. 370, Hanov. p. 414, Chouet p. 487, Amst 222.