1:264 conqueritur, bovem cognovisse possessorem suum, et asinum praesepe dominorum suorum; se non agnosci a populo suo (Ies. 1, 3). Verum utut in eius incertitudinem ludant, si sua illis proprio sanguine vitaeque dispendio obsignanda esset, liceret spectare quanti ab illis fiat. Longe alia nostra fiducia est, quae nec mortis terrores, nec adeo ipsum Dei tribunal formidat. Quod miracula a nobis postulant, improbe faciunt. Non enim recens aliquod evangelium cudimus, sed illud ipsum retinemus, cuius confirmandae veritati serviunt omnia quae unquam et Christus et apostoli miracula ediderunt. At id prae nobis habent singulare, quod assiduis in hunc usque diem miraculis fidem suam confirmare possunt. Imo potius allegant miracula, quae animum alioqui bene compositum labefactare queant: adeo aut frivola sunt et ridicula, aut vana et mendacia. Nec tamen, etiamsi valde prodigiosa essent, contra Dei veritatem ullius momenti esse oportebat: quando et nomen Dei sanctificari ubique et semper convenit, sive portentis, sive naturali rerum ordine. Speciosior forsan esse fucus poterat, nisi de fine usuque miraculorum legitimo, scriptura nos admoneret. Signa enim quae apostolorum praedicationem sequuta sunt, in eius confirmationem edita fuisse Marcus docet (Marc. 16, 20). Sic et Lucas Dominum sermoni gratiae suae reddidisse testimonium narrat, quum signa et portenta fierent per apostolorum manus (Act. 14, 3). Cui simillimum est illud apostoli (Hebr. 2, 4) : salutem annuntiato evangelio fuisse confirmatam, contestante Domino signis et portentis et variis virtutibus. Quae vero audimus evangelii esse signacula, eane ad diruendam evangelii fidem convertemus? Quae veritati tantum obsignandae sunt destinata, an mendaciis confirmandis accommodabimus? Proinde doctrinam, quae praecedere ab evangelista dicitur, priore loco examinari explorarique par est. Quae si probata fuerit, tum demum a miraculis iure confirmationem sumere debet. Probae autem doctrinae, autore Christo, isthaec nota est, si non in hominum, sed Dei gloriam quaerendam vergit. Hanc quum doctrinae probationem Christus asserat (Ioan.