8:263 263 DE AETERNA DEI 264 Dei cultoribus utilius moderationis consilium dedisse, quam si aquilarum pennis vestitos supra nubes extulisset. Quavis enim sapientia praestantior est sobrietas, quae Dei timore subacta intra praescriptum ab co intelligendi modum se continet. Eam superbi homines ignorantiae nomine, si libuerit, infament: modo quod in vera sapientia1) praecipuum est teneat, Dei voluntatem pro summa iustitiae norma habendo, suam illi propriamque gloriam tribuere. Pighio tamen et similibus nondum satisfactum est. Nam simulantes curae sibi esse Dei honorem, nobis oblatrant, quasi alienam illi sua natura crudelitatem affingentibus. Negat sibi cum Deo esse certamen. Quam igitur, vel cuius causam sustinet Paulus? Postquam hoc axioma posuit, Deum quem vult indurare, et cuius vult misereri: per anthypophoram subiicit:12) Quid ergo [pag. 21] adhuc conqueritur? Voluntati eius quis resistet? Tantae blasphemiae non aliud quam Dei potentiam opponit. Si Deo tyranni personam induunt, qui ad aeternum usque eius consilium referunt hominum indurationem: nos certe non sumus huius sententiae autores.s) Si Deo sunt iniurii, quibus eius voluntas omnibus causis potior est, hoc Paulus ante nos tradidit. Cum eo igitur disceptent. Neque enim aliud in praesentia disputo, quam ab eo fuisse proditum quod docemus. Quanquam de canibus istis non adeo essem sollicitus. Magis quorundam non malorum alioqui hominum anxietas me commovet, qui dum metuunt quidquam Deo eius bonitate indignum adscribere, hoc ipsum exhorrent, quod de se per os Pauli Deus testatur. Pium quidem asserendae ab omni calumnia Dei iustitiae studium amplector. Laudanda quoque modestia esset, nisi eam gigneret morositas occulto quodam fastu turgida: siquidem ex proprio sensu loquuntur.4) Cur enim verentur, si quid ultra mentis suae captum Dei potentiae concedant, ne periclitetur eius iustitia, nisi quia eius tribunal suae cognitioni subiicere non dubitant? Paulus intolerabilem esse superbiam ostendit, si mortalis homo sibi iudicium in fratrem sumat, quia unus sit iudex, cui stamus omnes et cadimus, et cui omne genu flecti oportet (Rom. 14, 10). Cuius ergo insaniae erit, cristas in iudicem [pag. 22] ipsum attollere, ut eius potestatem sensu nostro metiamur? Ergo qui verecundiam hanc sibi obstare causantur, ne Paulo subscribant: primum fateantur necesse est, quam Deo iustitiae laudem deferunt, se ad animi sui sensum restringere: sin 1) sapientia iam Gallas. et seqq, om i es. 2) il demande a l'opposite, comme en Ia personne des mesdisans. 3) mais le sainct Esprit. 4) Hoc ultimum commo, deest m versione.