55:263 263 EPIST. PETRI I 264 ergo radices in nobis agat, ut deinde proferat confessionis fructum. 16. Cum mansuetudine, valde necessaria admonitio. Misi enim ad modestiam compositae sint mentes, statim contentiones ebulliunt. Mansuetudo autem tam superbiae et ventosae ostentationi, quam nimio fervori opponitur. Huic merito timorem coniungit: nam ubi obtinet Dei reverentia, omnem animorum ferociam domat: praesertim vero efficit ut placide tractemus Dei mysteria. Nam inde oriuntur contentiosae disputationes, quod bona pars minus honorifice quam decebat, de coelestis sapientiae magnitudine sentiens, profana audacia effertur. Quare si Deo fidei nostrae confessionem probare volumus, absit omnis iactantia, facessat omnis contentio. Conscientiam habentes. Quia parum autoritatis habet sermo absque vita, ideo fidei professioni bonam conscientiam adiungit. Videmus enim plerosque satis prompta esse lingua, et multa libere effutire, nullo tamen profectu, quoniam vita non respondet. Deinde sola est conscientiae integritas, quae nobis dat fiduciam loquendi ut oportet. Nam qui multa garriunt de evangelio, vita autem dissoluta coargui possunt impietatis, non modo se faciunt ridiculos, sed doctrinam ipsam prostituunt impiorum calumniis. Cur enim nuper iubebat nos ad defensionem paratos esse, si quis fidei nostrae rationem postulet: nisi quod Dei doctrinam nostrum est vindicare a sinistris suspicionibus quibus eam gravant imperiti? Atqui parum hic valebit linguae patrocinium, nisi vita simul respondeat. Ideo dicit, ut p u d e f i a n t qui vituperant bonam vestram in Christo conversationem, quia tanquam maleficis obloquuntur. Ac ei diceret, si nihil habent adversarii quod carpant in vobis, nisi quia Christum sequimini, tandem ipsos malitiae suae pudebit: vel saltem innocentia vestra ad eos refutandos sufficiet. 17. Praestat enim benefaciendo (si ita fert voluntas Dei) pati, quam malefaciendo. 18. Quia et Christus semel pro peccatis passus est, iustus pro iniustis, ut nos adduceret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. 17. Praestat enim. Hoc non ad proximam modo sententiam, sed ad totum complexum pertinet. Loquutus est de fidei professione, quae illo tempore periculosa erat: nunc dicit multo esse melius si quid incommodi pro bonae causae defensione sustineant, sic iniuste pati, quam si ob sua flagitia plectantur. Haec consolatio arcana potius meditatione quam longo verborum circuitu percipitur. Passim quidem hoc apud profanos scriptores occurrit, satis esse praesidii in bona conscientia, quidquid malorum accidat, et perferre necesse sit. Lo-