52:263 263 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM L 264 constituerat. Nam inde admonebatur ad quid vocatus foret Ideoque addit, m i l i t e s in i l l i s : quo significat Timotheum tali Dei approbatione fretum animosius debere pugnare. Quid enim plus alacritatis addere nobis vel debet, vel potest, quam quum scimus nos divinitus ordinatos ad agendum quod agimus? Haec arma sunt nostra, haec praesidia quibus muniti nunquam deficimus. Militiae nomine subindicat certandum esse. Atque in universum piis id convenit: proprie tamen christianis doctoribus, qui sunt velut antesignani aut duces. Perinde ergo est ac si diceret, Tu si non potes absque certamine munus tuum exsequi, memineris te Dei oraculis ad victoriae spem certissimam esse instructum: atque hac recordatione te excites. Bona enim est militia, hoc est gloriosa et salutaris, quam sub Dei auspiciis militamus. 19. Habens fidem et Ionam conscientiam. Fidei nomen generaliter accipio pro sana doctrina. Qua significatione et capite 3, 8 mysterium fidei ponit. Et certe duo haec praecipue in doctore requiruntur: ut puram evangelii veritatem retineat, deinde eam administret bona conscientia et sincero zelo. Ubi utrumque istorum aderit, sponte etiam reliqua sequentur. A qua aversi quidam. Ostendit quam necessarium sit bonam conscientiam cum fide coniungi: quia e converso malae conscientiae poena sit a recto defectio. Qui non pura animi integritate serviunt Domino, sed pravis affectibus indulgent, etiamsi prius sanam intelligentiam habuerint, ab ea prorsus excidunt. Locus diligenter observandus. Scimus incomparabilem esse sanae doctrinae thesaurum. Quare nihil magis timendum quam ut nobis auferatur. Atqui unicam eius custodiendi rationem Paulus hic praescribit, si obseratus fuerit bona conscientia. Idque quotidie experimur. Unde enim fit ut abiecto evangelio tam multi ad impias sectas proruant, vel errorum portentis implicentur? Nempe quia hoc excaecationis genere hypocrisin ulciscitur Deus: quemadmodum sincerus Dei timor ad perseverantiam confirmat. Duo hinc discenda sunt. Primum admonentur doctores et evangelii ministri, atque in eorum persona totae ecclesiae, quantopere fucatam et fallacem verae doctrinae professionem horrere debeant, quam adeo severe puniri audiunt. Deinde tollitur scandalum, quod plerosque non leviter turbat, dum aliquos vident qui prius Christo et evangelio nomen dederant, non modo relabi ad pristinas superstitiones, sed, quod longe deterius est, prodigiosis erroribus fascinatos teneri. Nam talibus exemplis evangelii maiestas palam vindicatur, ac palam ostendit Deus se eius profanationem nullo modo ferre posse. Atque id omnium saeculorum experientia docuit. Quidquid errorum ab exordio christianae ecclesiae exstitit, ab