50:263 263 EPIST. PAULI AD GALATAS 264 praestandisque beneficiis et exercenda liberalitate defatigemur. Praeceptum in primis necessarium. Nam quum ad officia caritatis simus natura plus satis pigri, innumera subinde offendicula superveniunt, quae bene animatos retardent. Incidimus in multos indignos, in multos ingratos: ipsa necessitatum multitudo nos obruit: hic et illic erogando exhaurimur : aliorum frigus ardorem nostrum exstinguit. Postremo, totus mundus plenus est impedimentorum, quae nos a recto cursu avertant. Bene ergo Paulus, qui nos confirmat ne fessi resideamus. Si non defecerimus. Hoc est, ita demum metemus quem Deus promittit fructum, si ad finem usque perstiterimus. Nam qui non perseverant, similes sunt ignavis agricolis, qui, postquam ararunt et seminarunt, opus relinquunt imperfectum, quum occatio necessaria esset, ne semen aut vorent aves, aut sol exurat, aut frigus absumat. Ita frustra incipimus benefacere, nisi ad metam usque pergamus. Temporis opportuni meminit, ne quis fructum in hac vita praecerpere cupiens, spirituali messe privetur. Spe igitur et patientia suum desiderium sustineant fideles ac refraenent. 10. Ubi tempus habemus. Prosequitur similitudinem. Nam quia non omne tempus culturae et sationi aptum est, occasionem sedulo urgent strenui et cordati agricolae, nec eam otiosi praeterire sinunt. Quum igitur totam praesentem vitam arationi sementique faciendae destinaverit Deus, tempore utamur : ne auferatur nobis facultas, si negligentes fuerimus. Caeterum Paulus a liberalitate erga ministros exorsus doctrinam suam nunc latius extendit. Iubet enim omnibus benefacere: sed praesertim domesticos fidei commendat, hoc est fideles, quum eiusdem sint nobiscum familiae. Ideo enim hac metaphora usus est, ut communicatio ipsa, quam necesse est inter unius familiae membra esse, nos magis incitaret. Omnibus ergo nos debitores facit communis humanitas, sed fidelibus vinculum arctius spiritualis cognationis, quam Dominus inter nos sacravit. 11. Videtis qualibus literis vobis scripserim mea manu. 12. Quicunque volunt placere iuxta faciem in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut ne persequutionem sustineant cruce Christi. 13. Neque enim qui circumcidunt^., ipsi legem servant: sed volunt "vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. l l . Videtis. Verbum graecum dubiam habet terminationem, quae tam imperativo quam indicativo convenit. Sed ad sensum nihil aut parum refert. Paulus, ut sollicitudinem suam magis commendet Galatis, commemorat se propria manu tam longam epistolam scripsisse. Simul etiam ut atten-