29:263 263 HOMILIA III. 264 imo ne rimam quidem ullam Satanae ad desperationem nos 8ollicitantis aperiamus. Davidis exemplum imitemur, quem nunquam orando defatigatum preces eius testantur, tempore praesertim opportuno, in summis angustiis positi, et hostium pedibus veluti provoluti. Sic bene monet nos etiam Iacobus, ut quo quis cum maioribus difficultatibus luctatur, eo ardentiores ad Deum preces ingeminet. Nostro enim vitio plerumque accidit, ut ingruentibus calamitatibus videatur a nobis alienior Deus ac remotior. Atque adeo quemadmodum eius in hoc mundo beneficia quibus cumulamur totidem sunt nobis divini favoris signa, sic contra quaecunque afflictiones aut persequutiones ingruerint, totidem irae et furoris ipsius testimonia videntur. Quare tunc maxime sunt in usum a nobis prophetarum insignia consolationis dicta revocanda, ac praesertim Davidis, qui malorum ingenti multitudine oppressus, velut ex profundo gurgite et profundissima miseriarum abysso precibus istis ad Deum assurgit: Quemcunque gratia tua dignaris, deprecabitur te tempore quo inveniris, puta in ipsarum afflictionum acie: quasi dicat; Futurum est, ut tui omnes praesens tuum auxilium in summis afflictionibus experti confugiant ad te praesentiore animo opem flagitatur!. Ac procul dubio minime dubitandum quin Deus in mediis afflictionibus manum suam auxiliatricem exserat. Sed tempus est, ut Deo Opt. Max. facti supplices, et coram eius veneranda maiestate procunibentes, cum agnitione tot tantorumque peccatorum quibus eius iram in nos indesinenter provocamus, precemur eum ut in animum et mentem nostram instillet studium toto vitae nostrae curriculo sincere ipsum venerandi colendique: ac quemadmodum suam nobis voluntatem patefacere dignatus est, ita nos invicem sancti sui spiritus vinculo uniat, ut vera Domini nostri Christi membra fiamus: atque adeo non tantum ab aliorum iniuriis abstineamus: sed etiam quascunque contumelias patienter feramus, earumque vindictam uni Deo permittamus. Quibus Deus insigniores dotes largitus fuerit, cum proximis easdem non iugrate communicent. Denique ne simultatibus locum ullum demus, sed in ipsius schola maiores in dies progressus facientes, nos ad rationem in eius conspectu factorum nostrorum reddendam apparemus, in gloriam eius unicam quamdiu in terris degimus intenti, ad quam solam nati sumus. Yerae in nobis religionis fundamentis positis, sic vitam instituamus, ut in dies auctiores et meliores facti ab eius unius voluntate pendeamus, proximosque ad meliorem vitam exemplo nostro degendam incitemus. Neque vero nobis solis gratiam hanc, sed omnibus populis ac gentibus deprecemur, ete.