20:263 263 EPISTOLAE 4082.4085 264 mala essent consequuta: se vero nunquam passurum ut similibus calamitatibus regnum involveretur. Regia maiestas utrique silentium imperavit. Tandem frustra certante Satana conclusum est, Regem tum demum de subscriptione deliberaturum quum Caesaris et aliorum regum voluntatem cognoverit et ab ipso Pontifice canones istos acceperit. Cardinalis enim non Pontificis sed concilii legatum agebat. Ita nunc quidem fracta sunt illorum consilia et datur interea fratribus respiratio. Spes est aliqua de pace cum Anglo,14) sed tamen nihil adhuc est confectum. Puto Regem primum Remos, inde Barrum, ac tandem etiam per Burgundiam Lugdunum venturum, nisi (quod saepissime solent) consilium in aula mutant. 15) Regina Navarrae, nullis Philippi minis, nullis Papae citationibus iam peremptoriis commota idololatriam in sua ditione funditus profligare pergit. Misit ad nos superioribus diebus proprium nuncium cum literis ita pie et cordate scriptis, ut plane dignum sit eius mulieris exemplum omnium saeculorum memoria. Petit inter caetera sese in publicis precibus nominatim Domino commendari, et addit sese paratam esse non modo regnum, sed etiam omnes opes, sed et vitam amittere, dummodo Christum suum possit in eius ditionis possessionem mittere quam ab eo accepit administrandam. Digna est illa, si qua hodie in toto terrarum orbe, cuius salutem et vos Domino commendetis. Haec habui de rebus Gallicis. Ego quod ad me attinet, ne quid inde in nos mali dXaaicoQ ille Cardinalis fabricet, quam* ex Tridentino concilio, metuo. Sed haec omnia sunt in manu Domini, qui nos procul dubio a coelo Brentiano 16) non minus quam ab inferis papisticis tuebitur. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus nos per suam misericordiam magis ac magis sancta sua veritate copulet, teque cum omnibus fratribus et symmystis mihi plurimum observandis feliciter servet in diem Domini cuius gratiae vos omnes commendo. Calvinum, ut puto, iam non miraris nihil rescribere. Eum et nos omnes in eo, mi frater, assidue quaeso Domino commendate. Iterum vale. Genevae 6. Martii. Tuus Beza. 14) Languet d. d. 6. Mart. p. 286: Agitur de pace: si non succedat ea actio sine dubio hac aestate geretur bellum maioribus viribus quam antea. 15) Idem 287; Eegina nondum deposuit voluntatem proficiscendi in Lotharingiam, et putatur celebratura Rhemis festum resurrectionis dominicae. 16) ubiquistarum.