15:263 263 EPISTOLAE 2026.2029 264 nonnulli ex nobis in administrandis sacramentis quaedam sine caeterorum consensu novaverant, quae nec Princeps nec superintendentes, nec caeteri fratres ad huius ecclesiae aedificationem facere iudicabant. 2) Et quanquam illi serio affirmarent, se nihil in ea sine tuo et Farelli consilio egisse, tamen Princeps et sui nunquam adduci potuerunt ut crederent tantos Christi servos a ratione et iudicio sic esse alienos, ut altera parte non audita alteram in sententia confirmarent, nedum reae subscriberent: quemadmodum etiam se ea de re per literas ad me scriptas purgavit pius noster Farellus. Breviter, mi colendissime frater, quum scias et videas, mundum hunc totum, si unquam alias, svcophantis et delatoribus plenum, atque ex credulitate malas suspiciones, dissidia et alia innumera mala oriri in ecclesiis, obsecro te per D. Iesum ne ullis de nobis delationibus facile pateant aures tuae, sed sufferentes et amantes mutuo, diem Domini exspectantes nos mutuis precibus adiuvemus: quod me tibi pro mea parvitate praestiturum polliceor. Optime vale cum collegis tuis omnibus, quos mihi reverenter in Domino salutabis. Mombelgardiae 9. Octobris 1554. Tuus ex animo P. Tossanus. Beraldus noster te'salutat, cui Gymnasium exstruitur. 2027. CALVINUS FARELLO. (Edidit Beza Gen. p. 91, Laus. p. 693, Hanov. p. 779, Chouet p. 122, Amat. p. 55.) Binas abs te literas *) paucis abhinc diebus accepi. Priores attulit hic noster Raymundus, alterae mihi a fratre meo sunt redditae. Verum iam ante Baymondi adventum abierat Viretus.2) Ad eum igitur utrasque misi ut ipse quoque ad eas quod visum fuerit, respondeat. Fratres, sicut dicis, commendemus Domino, quando aliud restat nihil.3) 2) En tibi initium tristis illius inter Tossanum et Farellum et suos dissidii. 2027.1) deperditas. 2) Cf. N. 1924. Die 27. Sept verba fecerat in senatu. 3) Agit de Gallis. Combustus est postridie Idus Oct in oppido Grat/, Nic. Duchesne oriundus e Beaumont Campaniae gallicae, qui Lausannae degens sororem accersere voluerat: Nemausi Petrus de la Vau, Lutetiae Paulus Musnier Aurelianensis qui ex Anglia profugus Helvetiam petebat: paulo post m. lanuario ibidem lo. Filleul et Iulianus Leveille (Hist d. Martyrs).