10.1:263 CONSILIA. requiris. Quaeris igitur, ecquid liceat ministris ex sua pecunia fructum aliquem stipulari et percipere. Si praecise non licere dixero, durior quam par sit iudicari poterit mea responsio, et adversus quam non desint quae etiam referantur. Quare illud non licere, ipse quidem affirmare non ausim. Iam vero ubi expendo quam hoc obnoxium sit calumniis et scandalis, et quam plerique latissime extendant quod sub moderata conditione usurpari poterat, ut modum hac in re legitimum excedere sibi permittant, multo lubentius subsisterem, quam ut pleno responso hoc semel expediendum censerem. Consultissimum esset nempe, ab eiusmodi contractibus et redituum captationibus abstinere. Neque enim frustra ita de se testatur Ieremias (15, 10): Non foeneravi eis, neque ipsi foenerati sunt mihi, omnes maledicunt mihi. Quare quum ab eiusmodi quaestu sese continere potest minister verbi recte sibi consulit: et tamen quando quaestus ille tolerabilior est, quam si ipse per se negotiaretur, aut aliquam artem faceret quae ipsum a munere suo avocaret, non video cur factum in genere damnationem mereatur. Interea hanc moderationem adhiberi velim, ne videlicet certum reditum vel summam sibi praecise pendi stipuletur: sed ut pecuniam ita apud probum virum collocet, ut in illius fide ac probitate acquiescat: ac proinde contentus sit aequo et honesto fructu pecuniae, pro ratione benedictionis Dei erga ipsum pecuniae exercitorem. Quod ad iurisiurandi exactionem in Consistorio attinet, agendum est prudenter, ut detractionibus et susurris malorum obviam eatur. Expediet igitur quum opus erit, adiurare qui vocati erunt, atque illos veluti ad Dei tribunal sistere, quando ille ipse in tali coetu praesidet: abstinendum est vero sedulo ab omni agendi ratione quae iurisdictionis speciem habeat, aut aliquid etiam ab illa non diversum. Ad ultimum vero non video quid difficultatis subsit, quin admittantur ad Consistorium, qui iurisdictioni ordinariae et civili praesunt, modo ne intersint illic nomine et respectu suae illius iurisdictionis, sed ut discrimen observetur semper inter munera illa duo plane distincta, civile nempe et ecclesiasticum. Alioquin nulla ratio sinit excludi illos qui magistratum gerunt ab inspectione et regimine spirituali. Summa est, ut quum idonei homines ad illud munus electi erunt, videant ipsi ne cum gladii potestate confundant quod ab illa sui natura distinctum manere debet Sic visum est respondere ad tua postulata, quod et fratres approbarunt quibuscum de istis nominatim contuli, ne ex meo unius sensu ista prodiisse viderentur. Bene vale. 10. Ianuarii 1560.