1:263 INSTITUTIO REL. CHRIST. 1539 . 1554. dunt. Tametsi enim alii splendide se ingurgitant, alii tenuibus crustulis victitant, omnes tamen ex eadem vivunt olla, quae sine illis fomentis non frigeret modo, sed penitus conglaciaret. Ideo ut quisque eorum pro ventre est maxime sollicitus, ita pro sua fide deprehenditur bellator acerrimus. Denique huc ad unum omnes incumbunt, vel ut regnum incolume, vel ut ventrem confertum retineant; nemo vel minimam sinceri zeli dat significationem. Nec sic tamen desinunt doctrinam nostram incessere, et quibus possunt nominibus criminari et infamare, quo vel invisam, vel suspectam reddant. Novam appellant, et nuper natam; dubiam esse et incertam cavillantur; rogant, quibus confirmata sit miraculis; quaerunt an sit aequum ut contra tot sanctorum patrum consensum et vetustissimam consuetudinem obtineat; urgent ut schismaticam esse fateamur, quae contra ecclesiam praelium moveat, vel ecclesiam multis saeculis intermortuam fuisse, quibus nihil tale auditum fuit. Postremo nihil opus esse aiunt multis argumentis: qualis enim sit, iudicari a fructibus posse : utpote quae tantum sectarum acervum, tot seditionum turbas, tantam vitiorum licentiam pepererit. Scilicet, perquam illis facile est apud credulam imperitamque multitudinem desertae causae insultare. Verum si nobis quoque mutuae essent dicendi vices, deferveret profecto haec acrimonia, qua sic in nos plenis buccis, ac tam licenter quam impune, despumant. Principio novam quod appellant, Deo sunt vehementer iniurii, cuius sacrum verbum novitatis insimulari non merebatur. Illis quidem novam esse minime dubito, quibus et Christus novus est, et evangelium novum. Sed qui illam Pauli concionem veterem esse noverunt, Iesum Christum mortuum propter peccata nostra, resurrexisse propter iustificationem nostram (Rom. 4, 25), nihil apud nos deprehendent novum. Quod diu incognita sepultaque latuit, humanae impietatis crimen est; nunc quum Dei benignitate nobis redditur, saltem postliminii iure suam antiquitatem recipere debebat. Ex eodem ignorantiae fonte pro dubia incertaque habent. Hoc profecto est, quod Dominus per prophetam suum