55:262 pudefiant, dum infamant bonam vestram in Christo conversationem. Tametsi haec nova praeceptio est, pendet tamen ex superioribus. Nam exigit a fidelibus eam constantiam, ut adversariis intrepide respondeant de fide sua. Haec autem pars est eius sanctificationis cuius nuper meminit: quia tunc vere suum honorem exhibemus Deo, quum nec metus nec pudor a recta fidei professione nos impedit. Caeterum non praecise iubet Petrus ut ubique et semper, et apud omnes promiscue asseramus ac publicemus quidquid nobis a Domino datum est. Nam in hunc finem Dominus suos spiritu discretionis instruit, ut iudicent quando, et quousque, et apud quos loqui expediat. Tantum iubet paratos esse ad responsionem, ne sua socordia vel ignavo carnis metu Christi doctrinam impiorum ludibriis silendo exponant. Summa ergo huc tendit, debere nobis in promptu esse fidei confessionem, ut eam proferamus quoties opus est, ne increduli ex nostro silentio totam religionem quam sequimur damnent. Porro notandum est, Petrum hic non mandare ut, quacunque de re agitata fuerit quaestio, parati ad eam solvendam simus. Neque enim omnium est de quovis argumento disserere. Atqui haec generalis est doctrina, quae ad rudes et idiotas pertinet. Ergo non aliud sibi vult Petrus, nisi ut infidelibus palam faciant Christiani, se Deum pure colere, et religionem habere sanctam ac rectam. Atque in eo nihil est difficultatis. Esset enim nimis absurdum, quum de fide nostra quispiam inquirit, nihil nos proferre ad eius defensionem. Danda enim semper opera est ut omnes agnoscant nos Deum timere, pieque ac reverenter sentire de legitimo eius cujtu. Hoc etiam exigebat temporis ratio. Perquam odiosum et infame erat christianum nomen: multi nefariam multisque sacrilegiis refertam esse sectam putabant. Summa igitur in Deum perfidia fuisset, si rogati neglexissent pietatis suae testimonium reddere. Idque (meo iudicio) significat apologiae nomen quo Petrus utitur: nempe ut Christiani testatum mundo facerent, se procul ab omni impietate, veraeque pietatis corruptela abesse: quo nomine imperitis suspecti erant. Spes hic per synecdochen pro fide capitur. Neque tamen (ut dictum est) requirit Petrus ut distincte et subtiliter sciant de singulis fidei articulis disputare: sed tantum ut ostendant fidem in Christum verae pietati esse consentaneam. Hinc vero colligimus, perperam Christianorum nomine omnes abuti, qui nihil certi tenent, nec quidquam habent quod respondeant de fide sua. Sed rursum expendi sedulo debet quod dicit, eius quae in vobis est spei. Significat enim eam demum confessionem probari Deo, quae ex corde manat: quia nisi intus resideat fides, frustra garriet lingua: 17* ?62